Band 
Pars I.
JPEG-Download
 

336 IVRISPRVDENTIAE ECCLESIASTICAE,

et alia his similia , quae copiose atque ele-ganter tractauit Ivst. Hennig. Boehjvier. lau-data dijjertatione .

§. CCCLXX,

Auctoritas fide et scientia scriptoris confiat.

De vtilitate historiae diximus, nunc quan-ta sit scriptoris cuiusque auctoritas, videamus.De qua, vt constet, duae imprimis sunt histo-ricorum dotes examinandae, scientia, et pro-bitas. Quarum illa duo complectitur, mentisacumen , et capacitatem. Deinde viam, et ra-tionem, qua id, quod narrauit, scire potuerit.

iudicium, et perspicacia, quum in alia omni, tum ve*ro maxime in historia ecclesiastica scribenda ne-cessaria sunt, quippe non alias magis a vulgo ta-bellae vulgantur, atque creduntur, quas nisi di-ligens historicus a vero secernar, pro seueris hi-storiis fabulas lectori dabit. Qua de re legi po-test theologus grauissimus Melch. Canvs in loc,iheol. lib. A /, cap. 6. et Fle vry in Jerm.pradim. adhist. eccles Perpensa scriptoris capacitate atquedoctrina, tum ad id animus aduertendus est,scirene potuerit id , quod narrat; nam si ratio ei,.. et. via defuit, qtra id scire potuerit, adsensumnullum merebitur. Scire autem potuisse ex eointelligitur , fi et coaeuus, et domesticus fit scri-ptor. Ex quo patet, quale iudicium faciendumsit de iis historicis, qui res a sua aetate remotaslitteris mandarunt. Nam horum si qui fide aliquadigni, hi certe sunt, qui ab antiquioribus monu-mentis genumis narrationem suam hauserunt. Ne-que maiorem tamen, quam vnus ille , ex quo de-scripserunt omnes, qui posteriori aetate vixerunt.

§.CCCLXXL