Pars I.
Z6Z
§. CD VII.
Cautio in veteribus legendis.
Qui in litterarum studio auctoritate vtun-tur veterum, in id potissimum curam intende«re debent, vt ne a mendis, quae pluribus decausis in monumenta antiquitatis irrepserunt,sibi illudi patiantur, easque veteribus opinio-nes tribuant, quas illi nunquam probarunt.
Enimuero infiuita prope menda veteres libros potuisseinficere, non est, quod dubites, quod enim men-da, er quotuplicis generis admitti possint in de-scribendo, ii tantum ignorare poliunt, qui nun-quam scripserunt aliquid. Atqui constat ante me-dium saeculum decimum quintum aerae Christia-nae artem typographicam europaeis fuisse inco-gnitam , vt adeo codices omnes manu exscribioportuerit,
§. CDVIIL
Causae mendorum a tempore.
Causas autem mendorum omnino quatuornumerat Ioann. Clericvs in arte critica -tempus , impostores , criticos, et librarios.Atque primum quidem edax rerum tempiissaepe in causa est, vt membranae antiquitate,et situ lacerae, atque exesis litteris ad poste-ritatem transmissae sint. Qua ratione ingen-tes in veterum libris lacunae , desideriumtantum in nobis verorum scriptoris verbo-rum, relinquunt,
Non