Band 
Pars I.
JPEG-Download
 

Pars I,

3 6 f

rem. Quonam , inquam , paeto legere ego pojsum,quae non adsequor ? Indistincta namque fient, et con-fusa , quae legero , et tuam quoque 'impediunt intentio-nem, Tunc aliis etiam , qui ibi aderant , compluribus idemcomprobantibus , defiderandbusque accepit a me librumveterem fideispectatae,luculenter scriptum , accepit autem *inconstantiffimo vultu , et moestijstmo. Sed quid dein-de dicam ? Non audeo her cie poßulare , vt credaturmihi. Pueri in ludo rudes , [fi eum librum accepis-sent, non ii magis in legendo deridiculi suissent , itaet sententias intercidebat , et verba corrupte pronun-tiabat.

§. cdxil

Regulae criticae multae.

Videamus , quibus mediis genuini libri aspuriis , integri a corruptis , et interpolatis,mutilatisue discerni valeant Multae sunt ,quas ea in re criticae artis periti, praescri-pserunt , regulae , ex quibus ipsi in vetustismonumentis restituendis non infeliciter vsisunt.

Non puto facturum me rem ab instituti mei rationealienam, si eas hoc loco recensuero: quid enimvtilius esse potest studiosae iuuentuti. quam eashabere regulas quasi in numerato, quibus solis adveritatem peruenire datum est. Vnde tot erro-res ac fabulae , inquit doctissimus Mvratorivsde ingen. moderat Üb. 111. c. 14. et dogmata stolida ,ni fi e criticae inopia ? vnde recti iudicii rneliorisqueeruditionis restitutio, ni /i e critica restituta'i Quamob rem auctor sim omnibus, qui litterarum amo-re ducuntur, vt hac sibi scientia 'nihil putent vti-iius, nihil praestabilius, sine qua neque verum afalso, neque spurium a sincero distinguere possu-mus.

§. CDX1II.