Z74 Ivrisfrvdentiae Ecclesiasticae»
videatur, gui iu his non praeclare versatus
6t.
Qui se in germania Jurisprudentiae ecclesiasticae do-cendae munus praeclare obire poste putat sine lu-ris publici germanici intelligente, is vehementerfallitur. Habet Germania nostra peculiare quod-dam ecclesiae suae ius tam proprium catholi-cis, quam cum protestantibus commune, cuiusnotitiam ex communibus illis jurisprudentiae ec-clesiasticae fontibus deriuare velle, vereor , nefitfatis consentaneum, vt ex iis, quae alibi praece-pimus , intelligi potest. Ius reformandi , rega-lium, aduocatiae , electionum eiusmodi est, vtnisi qui iura germaniae nouerit, statuere de hisvix quidquam postit. De iure autem ciuill priua.-to, et feuiali , et criminali, quid dicam ? Nampraeterquam, quod processus in consistoriis ad nor-mam iudiciorum ciuilium exigatur, integri etiamtituli, iisque plures numero in materiis mere ci-vilibus constant; de pactis, contractibus, omni-busquead iudicium pertinentibus negotiis, de feu-dis, delictis non ecclesiasticis modo, sed et ciui-libus in libris decretalium agitur, neque ad nor-mam tantum iurisprudentiae romanae, sed et prae-cipue secundum consuetudines maiorum, nostro-rum Italiae , Galliae , ceterarumque regionum ,quas omnes exacte nosse , etsi uni homini datumnon est, tamen ignorare penitus omnia in iurisecclesiastici interprete ferri nullo modo potest.Codex certe Ivstiniani , et nouellae plenae suntsacris constitutionibus, quas praeterire nefas est.Quis autem haec intelliget: nisi et institutionumlibros, et pandectas, et totam romanam, et grae-cam nouit antiquitatem? pragmaticam illam dico,non rerum vilium antiquitatem.
§. CDXX1L