DE LIBRIS DAMNATIS ET PROHIBITIS. iFri
potuit, vt altiorem dignitatem, sequenti die obla-tam, sacrorum quippe antistitis, imponi libi pate-retur. Admirabatur insignem hanc modestiamPrinceps, gratiaque cumulabat hominem, vix ta-men exacto biennio mentem mutabat, certior deperuersa eius doctrina redditus, et a diuersarumAcademiarum Theologis, et ab aliis etiam Princi-pibus. Ita eundem in Senatu ecclesiastico adlocu-tus est Augustus : Hoburg , wenn ich euch laenger für-ßeben sollte , so haetten wir einen neuen Pfaffenkrieg .Postulabant, qui tunc temporis aderant, TheologiGuelpherbytani, vt propter perperam scripta, necnon propter voces contumeliosas, in ordinem ec-clesiasticum emissas, palinodiam caneret. Sed ne-gauit constanter, vnquam oraculis diuinis aliquidse scripsisse contrarium, sacerdotum autem vitiavere meritoque detexisse consirmauit, ideoque, la-ta nomine Principis sententia, non a munere tan-tum sacro remotus, sed Ducatum quoque vniuer-sum cum vxore et octo liberis, relinquere iussusest. Exsulem Doctor quidam theologus, ciuis ipsiusolimque commilito, inuitauitQuedlinburgum, quoanno 1650. peruenit pecunia ignoti mercatoris No-rimbergensis adiutus. Neque tamen hic loci ad-fui sit ei laetior fortuna. Quoniam enim retractarenolebat librum anno 1644. in <f. thoc titulo, forteAmstaelodami , excusum: Spiegel der Mis brau ehe beymPredigamte im heutigen Chriflenthume - - aufge'/eztvndherauagesandt von elia praetorio, Evangeli-schen Prediger in Lies and, omnes collegas irritauit,hostesque expertus acerrimos est. Inde in Gel-driam, auctore amico, secessit, quumque die Sab-bathi aedes istius ingrederetur, et statim rogatus,vt sequenti die sacerdotis absentis, nec mature fatisreducis, partes in se susciperet, tantopere placuitoratio eius sacra auditoribus, atque inter hos cui-dam