Band 
Tomus III. et ultimus.
JPEG-Download
 

»8rr

CAPVT NONVM

dam e proceribus prouinciae, vt Hoburgium in ar-ce Cappelenfi domesticum familiae suae ecclesia-sten constitueret. Ibi per quinquennii spatiumcommoratus est; quo elapso Patronus ille, ob cri-men enorme ab ipso priuatim saepe reprehensus,tandemque, nulla emendationis spe adparente, in-terdictus vsu sacrorum, templi eum adiru interclu-sit } ideoque aliquamdiu in aedibus luis de rebusdiuinis verba fecit ad populum. Deinde a Conli-storio Reformatorum, probante, quae ab eo con-tra Patronum gesta fuerant, persuasus certa condi-tione, vt se ipsorum adiungeret coetui, sacerdotiiLatumensis prouinciam obiit per XVI. annos con-tinuos. Tunc vero edita, line censura Consistorii,Theologia mystica, scriptisque aliis pluribus, nouasconcitauit turbas, ac palinodiam propositam detre-ctauit, omnia, Christianis a se exprobrata, verissimaesse contendens. Quam animi declarationem sc-quutiim est vetitum, ne fungeretur ad tempus mu-nere suo, neue quaestor stipendium aliquot anno-rum residuum ipsi numeraret. Aegre hoc ferensHoburgius Amstaelodamum abiit, et loh. de Laba-die atque Antoniae Bourignoniae familiaritate vfusest, at sensim displicuere his mores eiusdem. Bou-rignoniae, quae in aedes ipsum suas receperat, ali-quot tunc temporis libros in linguam transtulit Ger-manicam. Inopem plane anno 1672. Amstaeloda-moinvrbem Zeelandiae, Mittelburgum euocauitfilius, typographus, fuoque in domicilio aluit. Obcalamitates belli aduerfus Belgas Gallici Hobur-gius filium, et eius familiam, anno sequenti Ham-burgum comitatus est, rnoxqueAltonauiae sacerdo-tis apud Mennonitas prouinciam accepit, et ibi-dem septuagenario proximus anno 1675. diem obiitsupremum. Scripta Germanico sermone plurimaedidit, partim vero nomine, partim larua Bern.

Bau-