Quid Regalia, qua; ejus initia, See. ij
tam rapinam, quam pofi deceffum Episcopi Sedis Urgelli exercere consueverantPradeceffores mei , &c. (a)
Raymundus Comes Barcellonensis: Fotum} vovi Domino Deo,quod quandam nefariam consuetudinem , qua quondam extiterat in Eccleßjs Ca-tltedrahbus nostri regiminis , abolerem,&extinguerm: erat enim quadam con-suetudo , ut decedentibus Episcopis, &c, quod quia cognovi alienum estea divinislegibus , & humanis &c. (b)
Fridericus II. Imperator in silis Constitutionibus : Pravumusum vocat, a suis Majoribus induclum. (c)
Ex hactenus productis testimonijs, quae plane clarissima siint,omnique exceptione majora, multa colligere licet, ad rem nostramapprime facientia. Primo patet vacantium bonorum occupatio-nem gravissime a sacris Canonibus, Conciliisque, & praesertimGallicanis, prohibitam fuisse : imo & Reges ipsos hunc ipsumabusum, & agnovisse, &execratos esse, atque ut corrigerent adla-borässe , cum videlicet sibi reddebantur, conscientia, & pudore de-licti cupiditatem vincentibus : non potuit ergo hoc jus coaevumesse coronae Gallicae, quod Canones, quod Episcopi, quod RegesGalliae tanto tempore, spatio videlicet quingentorum annorumaut ignorärunt, aut exeerati siint: quamvis enim siibinde se inlucem proferret, imo aulam penetraret, semper tamen pro abusit,& flagitio proclamatum est, nunquam pro jure ; quis vero , nisitemerarius, abusus, & flagitia Gallicae coronae connata esse dixe-rit ? Secundo. Et quamvis haec vacantium Ecclesiarum rapina ho-nestius processura, consuetudinem praetexeret; non ideo tamena Galliae Episcopis, aut etiam Principibus excusata est; cum enimagnoscerent,non sacris Canonibus tantum adversari, sed etiamdivinis legibus; merito negabant obtentu consuetudinis, aut be-neficio temporis purgari posse; quanto enim diutius, tanto pejuspeccabatur: nam ut bene S. Cyprianus advertit: (d) Consuetudo,qua apud quosdam obrepsit, impedire non debet, quo minus veritas pravaleat,& vincat,: nam consuetudo fine veritate vetustas erroris est. Tertio. Emicuitvigilantia, & vigilantiae par libertas Cleri Gallicani; quippe ut
pri-
(a) Anno 1161 . apud Balluz. Miscell. lib. 2. pag. 225. (b) irjo. apud Mare. lib.8. cap. 18. (c) Vide Maream loc. cit. cap. 23. & Baron. ad ann. 10^7. n. 71.77.78.Cc ann. 996 . (d) Epist. ad Pomp.