Buch 
Gallia vindicata : in qua testimoniis exemplisque Gallicanae praesertim ecclesiae, quae pro regalia, ac quatuor Parisiensibus propositionibus a Ludovico Maimburgo, aliisque producta sunt, refutantur / auctore R.P. Coelestino Sfondrati
Entstehung
JPEG-Download
 

ioz Distere. I, § V. Rationes in Regalia; patrocinium

nes illae fuerint, 8c quam validae, ut Concilijs, Patrum Decretis,antiquis Canonibus (quos Galli tam impense venerantur, & suaelibertatis bases affirmant) & Ecclesiae Gallicanae opponi potuerint ?quantae enim molis erat, ut hunc Colossum a Gallis erectum, ipsiGalli everterent ? Et tamen, quis crederet! tanti momenti curae-que causam, tantoque strepitu , ac poenarum apparatu agitatamleves adeo rationes muniebant, ut meritb dubites, fueritne hisaliquando suscepta acrioribus studijs, & minoribus meritis. Etplane cum ipsi Episcopi Galliae se Pontifici purgarunt, nullumaliud patrocinium, quam ametu repererunt: cessimus, renuntia-vimus, subscripsimus, non aequitate, non ratione, sed metu victi jadeo eorum cause omni praesidio carebat, ut metus in auxiliumvocaretur. Qualescdnque ergo rationes illae, aut praetexus fuerintPoliticorum (nam Episcopi solum metum allegabant ) hic in me-dium adducemus, ut aspectu vilescant.

Opponitur i. Jus Regaliae est jus Regium, hoc est, Regiae po-testati insertum, &; coaevum, nec tam hominum, aut Pontificumindulgentia, quam coelesti dono Galliae datum, adeo ut quemad-modum nec radijs solem, nec coronam gemmis ei insertis, ita necReges Galliae hoc jure exuere possis, Monarchiae congenito; sicutergo Regia potestas universas Provincias, non unam tantum, autalteram complectitur, ita jus Regaliae ei potestati annexum.

ly. Haec est praecipua Regiorum Demonstratio, quam Edi-ctum Regium insinuat, (a) Lc Regij Advocati verbis magnificis,at rebus vacuis exaggerant: & plane nihil dici praestantius po-terat, si vera essent j mirumque est,hisprincipijs nixos, Regaliamtantum Regibus concessisse; nimis hoc parce; pari enim jure, ijscdem que rationibus dicere poterant, Regem Galliae, 8 c Episcopum,& Patriarcham esse, privilegio coelitus dato, & coronae innexo,quamvis a majoribus nunquam exercito: sed nec minus mirarisubit, ausos esse rebus tama vero alienis, fidemque siiperantibus,ac vane confictis Regem ludificari. Si per jus Regium intelliguntfacultatem aliquam, & privilegium Galliae Regibus ab Ecclesiaconcessum,verumest, Regaliam jus Regium esse; at non sequitur,

hoc

(a) Edictum Regium de Anno 1675. M. Servin.prevu. des Libertcz. cha. 17. n~59- Guilelm Bened. incap.Raynut.«-59<j.