ä Gallis producta?, & refutata?. 103
hoc jus illimicatum esse, & toto Regno diffusum; cüm in ConcilioLugdunensi Ecclesia illud restrinxerit, 8c ijs solum locis concesse-rit , ubi longa consuetudine receptum fuerat; quo ergo jure, quodEcclesia restringit, ipsi extendunt? Si vero per jus Regium, po-testatem aliquam intelligas ab Ecclesia independentem, non pri-vilegio,non indulgentiä datam, sed Coronae, & Imperio ingeni-tam, aliisque Regijs juribus similem, qualia sunt, belli,pacis,militiae, vectigalium jura ; negandum omnino est, Regaliam jusRegium esse; -jus enim percipiendi vacantium Ecclesiarum fru-ctus ( seltem si feudales excipias, in Provincijs, ubi ex consuetu-dine post mortem Vaselli Domino debentur ) & praesertim Benefi-cia, & Canonicatus conferendi, non ad Regiam, sed Ecclesiasti-cam Dignitatem pertinet, & ideo siipra Canones, & concessio-nem Ecclesiae extendi haud potest ; quid enim magis ad Ecclesiampertinet, quam Ecclesiae ministros deligere ? ex istos um enim vir-tute, & praestantia non minus Ecclesiae diseiplina, quam ex mili-tum delectu victoria pendet: nec minus absurdum est dicere Regiaepotestatis officium esse, Sacerdotes , & ministros Ecclesiae dare,quam ad Ecclesiasticos pertinere , ut militem conscribant, ducespraeficiant, tentoria metentur, aciemque instruant; quod si hocabsurdum, illud multo magis. Cüm vero dicunt, hoc privilegiumCoronae Gallicae caelitus advenisse; miracula narrant nullibi scri-pta, & nunquam lecta: lego ampullam sacro balsemo plenam, &clypeum aureis lilijs spatium, caelo demissa esse, Regaliae nullamentio, & si argumentari ita licet, quid non tandem Galli sibivindicent obtentu caelestis privilegij ? Sed ex ijs, quae supra dixi-mus, vanitashujus rationis evidenter convincitur; ostendi enimsupra,sub primi, & secundi stemmatis Regibus, nullum Regaliaevestigium observari, imo neque sub primis Regibus tertijstem-matis, ulque in saeculum fere duodecimum, ut testimonio Ger-bern (a) Archiepiscopi Rhemensis monstratum est. Qui ergo fieripotest,Regaliam Monarchiae Gallicae coaevam, & ingenitam esse,quae tantoposttempore, sexcentis videlicet annis ä baptizato Cio»dovaeo exorta est ? Rursum jus istud Regaliae non a solis GallisRegibus, sed etiam a Regibus Angliae, aliisque inferioris lineae
Prin-
(a) Gerbcrt. epist. 118.