in Latinum translata. 485
'contemptum spirantibus sacram illius auctoritatem (quamnaturali quadam veneratione fideles omnes reverentur )deflorare haud erubescerent. Scio equidem magnitudi-nem criminis partim fervore & imprudentia Ttatis, par-timSeniorum exemplis, quibus seducti illi sunt, utcum-que elevari posse ; sed tamen neque illud negari debet,Deum nec tetate. nec imprudentia cohiberi solitum, quominus in hujusmodi delicta severe non animaduertat, idquod exemplo patuit puerorum Elisaeum Prophetamirridentium.
Enimverö, mi Pater, expectabant omnes, ut qua; a Pa-tribus hujus Provinciae perperam gesta fuerant, Societas ve-stra improbaret recractaretque, culpa in paucos privatos-que revoluta; verum spes ista fefellit, nam qua; vos im-probe designastis, tantum abfuit ab alijs esse damnata, utpotius Societas tota nihil magis curaverit, quam ut tam in-dignis auctoritatem praestaret, palamque faceret, non ali-quorum tantum membrorum, sed corporis totius hancpervicaciam morbumque fuisse. Et ipse quoque Provin-cialis vester cum Archiepifcopo Tholosano certare vilusest, uter magis alterum superaret contemptu Pontificis.Sed & qui in Societate annis & auctoritate alijs praesta-bant, cum de Vicario Christi sermo incideret, pari cumjuvenibus immoderantia loquebantur, adeo, ut, nisi apudplerofque prae vestris exemplis honestas fuisset, & Aposto-licis Brevibus, quae pro Regalia Romanus Pontifex dede-rat,illusum esset, & duo sanctissimi Episcopi pro harreti-cishabiti, quos tamen idem Pontifex praeclarisiiraus en-comijs exornaverat. Denique adeo palam nulloque pu-dore Societatis vestrae Patres bellum indixere VicarioChristi, ut nemo non dubitaret, vos ob damnatam Romae
Pppr Theo-