486 DIflert. L § VIII. Documenta ex Gallico
Theologiam vestram moralem, confixosque SocietatisAuctores, vindictam hac saltem via molitos eile. Expa-vit Gallia tam indignam agendi rationem, tamque alie-nam a spiritu vestrorum Fundatorum; & quamvis jamalias omnium animi ostensi estent, quod viderent in So-cietate vestra, qua: in Christianis dogmatibus imbuend«juventuti aperta fuerat, scribi docerique tam corruptos,sacrisque Evangelijs adversos morum aphorismos; imoqui puriorem doctrinam amplecteretur, sasvistima perse-cutione a vobis pulsari; nihilominus tamen cum tanta cumpompa apparatuque fidelitatem & obedientiam erga Se-dem Apostolicam ostentaretis, nemo non credidit,voshujus reverentia: memores privatos erga Magistros vestrosaffectus imperio Romani Pontificis submissuros, & si ha-ctenus tam flagranti studio mendacijs patrocinati eratis,id ex inconsulto potifis Zelo, quam contemptu proveniste.Nunc vero postquam palam ostendistis, nullo apud vos lo-co este Romani Pontificis justa, quam rogo sententiam devestra Societate homines ferent, quando vident eam nuncin hanc,nunc in illam partem rapi, seque ubicumque majuslucrum & commoditas fuerit, tempori ac favoribus ac-commodare, eamque auctoritatem, quam aliquando adcoelos usque extulerant, jam depositam velle abrogatam-que ? Me quod attinet, veniam dabitis, si ingenue fatear,cum turbas & discordias cogito a vobis in Ecclesia excita-tas , & illas inter secretas preces gemituique Deo meo ex-pono, vehementer vereri,ne vaticinium Sorbonica: Scholasde vobis compleatur; quando vid. rogata,an recipi inGalbas Societas vestra deberet? Vestro Instituto regulis-que mature examinatis, tunc temporis cum nullo privatoaffectu ducebatur, nullamque rationem habebat, ob quam