Buch 
Gallia vindicata : in qua testimoniis exemplisque Gallicanae praesertim ecclesiae, quae pro regalia, ac quatuor Parisiensibus propositionibus a Ludovico Maimburgo, aliisque producta sunt, refutantur / auctore R.P. Coelestino Sfondrati
Entstehung
JPEG-Download
 

»FL Dissertatio IV. §. III. Respondetur ad ea,

reticos, quantumvis recta forma Baptismi usos. SiergoexMaim-burgi sententia ideo Pontifex falli posse credendus est, quia postejus Decretum nihilominus Cyprianus , aliique ab Haereticisbaptizatos iterum tingebant; annonaeque concludi poterit,etiamConcilia Oecumenica falli posse, quia post Nicaenum DecretumAthanasius & Basilius baptismum repetebant? & plane duo illiAthanasius & Basilius , si doctrinam, peritiamque scripturarumaestimes, centum Cyprianis anteponi debent j Cyprianus eniminter Gentilium sacrilegia consenuerat, 8c provecta jam aetate, acNeophytus Episcopatum adeptus est, tenuitque annos decem. Siergo Conciliorum infallibilitati nihil derogat, Athanasium,Basilium, aliolque a Maimburgo numeratos sententiam docuisse,imo 8c in opus deduxisse , Nicaenis Canonibus adversem; itanihil Pontificiae infallibilitati adimitur, si contra Stephani DecretaCyprianus, aliique Africae Episcopi moliti aliquid sunt. Quidquidergo Maimburgus pro Concilio responderit, ego pro Pontificerespondebo. Si dicat errässe Basilium ; dico ego errasse Cypria-num. Sidicat, credidisse Basilium, Nicaenum Canonemad Oeco-nomiam, hoc est,ad disciplinam, non fidem spectare, sicque promore Regionum mutari posse, ac proptereä nec ipsum Basilium,nec Athanasium haeresis damnatos esse; dicam ego idem censuisseCyprianum, eamdemque obeausem, quamvis Stephani Decretis»liquandiu obsisteret, nunquam tamen fuisse haeresis postulatum,idqueS. Augustinus quam plurimis locis in eo commendat, quodvidelicet sententiam luatn ita defenderit,ut tamen contrariam necdamnandam crediderit, Wc propterea a Romana Communionesecesserit: Stephanus ergo Papa ita haereticos baptizari prohibuerit,ut tamen, qui eos baptizarent, haeresis non damnaret; quod siCypriano, al usque Episeopis, qui cum illo sentiebant, anathemaindixit, contumaciae haec poena, & quod antiquam Ecclesiae con-suetudinem everterent, non haeresis fuit. Quinto. Imo exhac ipseCypriani historia Majestas, ac auctoritas Pontificia omni rationefu perior, om nilque expers erroris vehementer elucescit. QuantusCyprianus ? quam eloquens, quam senctus, quot Synodorum, atqjEpiscoporum, qui postea Martyrio defuncti lunt, auctoritate mu-nitus, quantisque rationibus exsecris litteris siiccinctus ? & tamen

quam-