Conventus Farisienfis Propositione, 41 r
Videlicet Childerici ignaviam, Pipini ad Zachariam Legationem, con-silium a Pontifice petitum , acceptumque, uter videlicet dignior Impe-rio esset, Childerieus ignavia torpens , an Pipinus bello & victorijspromptus ? decretum & mandatum Zachariae Pipinum eligi jubentis;juramenti, quo Franci tenebantur , absolutionem, & denique omniumvotis electum Pipinum, Jam vero post tam multa, & tam clara testi-monia quid aliud a Maimburgo expectares , quam aut veritati cessu-rum , quippe tot testibus 8c probationibus nixae, aut saltem alios pro-ducturum , pari numero, parique auctoritate ? id enim causae gravitas,ac toties ostentatus amor veritatis, & vitae Institutum duplici titulo Sa-crum, Religiosi videl: & Sacerdotis exposcebant, praesertim cum totoeo libro, quem ultimb edidit, nullum finem protestandi faciat: Se nondisputationibus , non subtilitate usurum , sed historid dr factis evidentibus , qua-que nullam tergiversationem admittant. Audi jam vero , quid exhibeatpost tot magnifice promissa: (a) Queo, inquit, de Zacharia dicuntur,nullius momenti funi, suppomtitque Francicte historite extremam ignorantiam ,Trariciec enim Optimates sunt, qui Coronam Pipino detulere , non vero Ponti-fex Romanus j hic enim rogantibus & consilium expetentibus , an id liceret frespondit licere ; consiluit ergo , non imperavit . Et vero eequum id consiliumfuerit, an secus, non est hujus loci disputare i enimvero verba, quibus antiquiScriptores hanc Translationem describunt , clarijfma sunt , ui ostendant , nihilaliud quam consilium a Ttancis petitum esse, ui videlicet electionem, qtiamanimo agitabant, Summi Pontificis auctoritate munirent i nam Chronicon vetuia Pithceo editum : Misti sunt, inquit , ad Zachariam Papam , Ut consulerent.Et Annales Francorum Metentes: Misti suerunt ad Zachariam interro-gandum , fi bene fuisset , arinon ? ergo nihil aliud a Pontifice & petitum , &datum , quam solum merumque consilium, & hoc ipsum improbavit StephaniaZachariee Successor, qui teste Theophane ejus temporis Scriptore a Pipino ob vio-latam childerico fidem poenas expetijt > aut ergo Stephanus, aüt Zacharias er-ravit , ime cum Tranet Hugonem Capetum folio imposuere, Carolo debitum,ne consilium quidem a scanne XV. expectatum est , multo minus Imperium.Haec Maimburgus. Ignorantiam primo historiae Francicse opponit no-bis , sed ego Lectoris arbitrium posco; nani piget cum Maimburgo lo-qui, tam vana jactante ; an nos historiam Francicam ignoremus , quipraecipuos historiae Francicae scriptores non legimus tantum, sed verba-tim allegamus, Eghinhardum videlicet, Fredegarium, Rheginonem,Pithoeum,iEtniIium,alicsque? Hhh z Quod
(a) Mainib, Tr, dc F Egi is, dc Romc c. rA. si 404,