4i 2 Dissert. II. §. II. In quo agitur de Prima
Quod si ignorantia haec est, non nostra , sed omnium illorum sink.Quis vero est Maimburgus, ut istos ignorantia» accuser ? aut quas ipsiusmerita, fidesque toties foedata , ut eum Eginhardo, Otto.ni, Urspergensi,Aimoino aeques, prasferasque ? Quod si istos ipse non legit, quas rogohaec negligentia, & ignorantia fuit, nescire tam obvia, ramque neces-saria historiam profifenti ? Scribir, quae non legit, jactat, quae ignorat,profitetur ., quas nescit, & tamen objectat alijs ignorantiam ; hoc no-vum modestiae genus. Si vero hos ipsos Auctores legit, quos modoproduximus, cur rogo silentio prasterit ? & illum ipsum Pithceum,quemcitat, cur una tantum ex parte recitat, premitq; aliam, quae totam remexplicat ? consilium enim a Francorum Legatis petitum esse,& ä Pon-tifice datum, nemo inficias iverit, sed Imperium consilio accessisse 8cnos asserimus , tk historici tradunt, & iple inter alios Pithceus his ver-bis exponit, quas Maimburgus omisit, vid: Zacharias Papa ex auäorttatePetri Apostoli mandat populo Prancorum , ut Pipinus , qui potestate Regia utebatur »nominis quoque dignitate frueretur. Et Eginhardus studiose inter consilium& praeceptum distinguens , utrumque Pontifici attribuit: (a jBurcbardus,inquit, Episcopus & Jolradus Capellanus misti sunt Romam ad Zacbariam Pa-pam , ut consulerent de causa Regum , qui illo tempore nomen tantum Regis, sednuUam potestatem Regium habuerunt; per quos prredtäus Pontifex mandavit , me-lius este , eum vocari Regem , apud quem summa potestas confifteret. Hactenusconsilium. Audi nunc mandatum : Datäque auäoritate fud justt PtpinumRegem constitui. Et ad annum 750. floc anno fecundum Romani Pontificisfanäionem Pipinus Rex Prancorum appellatus est. Dicine potuit aliquid clarius ?& idem in vita Caroli: Childericus Rex justu Stephani Pontificis depositus acdetonsus ,& in Monasterium detrusus est. Et Rhegino ; Justt Papa per au-ctoritatem Apostolicam , Pipinttm Regem creari , ne perturbaretur ChristianitatisOrdo. Et Otto Frisingensis: Pipinus 'a Stephano Papa fidelitatis sacramento,quod Hilderico promiserat, absolutus est. Et Urfpergensis ; pipinus ex Prx-feäo Palatij auäoritate Apostolicd sublimatus postea regnavit annis quindecim, abso-lutus per Stepbanum Papam juramento , &c. Et Aimoinus : Misti sunt Ro-mam ad consulendum Pontificem , datdque auäoritate sua justt Ptpinum Regeminstitui ; hoc anno secundum Romani Pontificis fanäionem Pipinus Rex Pranco-rum appellatus est. Haec omnia an solum consilium denotent, clarius.est, quam ut explicari a me debeat; sane, solvere aliquem Juramento,
jubere,
(a) Eginh. in annal, ad ann. 74-.