argumenta, ab exemplis Pontis. &c. petita. 5 5 3
Quod si dicas illud ad fidem non spectäsie , 8c ideä nihil in fidei rebusConcilijs derogatum ; idem ego de causa trium Capitulorum dicam,
[ quae cum fide connexa non est, nec quidquam Pontificum auctoritatidetrahit , qua pollent in rebus fidei decidendis. Vides quam se ipsumMaimburgus involvat, felicior semper inchoandis,quam finiendis bellis,IX Objicitur 4. ( a ) Honorius I. in sexta Oecumenica Synodohaeresis Monothelitarum accusatus, damnatusque est : potest ergo Pon-tifex errare, judicarique a Concilio. Quod li dicas corruptam este aGraecis Synodum sextam, ( b) Lc Honorium culpte quidem expertemeste, male vero a Patribus intellectum , explicatumque; quid rogo di-ces ad septimae & octavae Synodorum, ad Hadriani, Leonis, Agathonis,Nicephori,Tharasij,Theodori, Ledae, 8c aliorum Patrum testimoniaidiplum afferentium ? At male Patres Honorium sunt interpretati. Esto; sal-tem ergo crediderunt poste Pontifices errare , nili enim id crederent,nunquam erraffe eos dicerent; fuit ergo omnium eorum Patrum sen-tentia, Sc Pontifices errori este obnoxios, ScConcilij judicio subjacere j6c qui contrarium docent, sententiae doctrinaeque Conciliorum adver-
I Gmtur.
Resp. Utcunque Honorij res se habeant; certum est, nihil causae no-strae ejus exemplum aut errorem obstare, si quis fuit: quis enim nescitepistolas Honorij ad Pyrrhum & Sergium,& ob quas haeresis accusatusdicitur, privatas fuisse, non publicas, nec dogmaticas, & in quibus ni-hil Honorius definivit, sed mentem tantum suam, privatamque senten-tiam aperuit? in hujusmodi vero epistolis errare Pontifices posse,corri-gique, non inficior, neq; hoc in quaestionem venit; neq; enim omnia,quae agunt, aut dicunt Pontifices , continuo oracula sunt, & humanasconditionis expertia, sed Ibliim cum Pontifices agunt, vel ut scholae lo-quuntur , cimi ex cathedra docent 3 quemadmodum non omnia, quae Re-ges dicunt, scribuntque, continuo sunt edicta & sententiae, nec vim edictiaut sententia habent. Errat ergo Maimburgus , & ne statum quidemquaestionis intelligir: jacit que tela incerto scopo, ignotoque, sed de hocpostea.
E e e e z Nunc
(a) Maimb. Xract. histor. cap. 18. primae Edit. sol. 155. & cap. Ii. sol. 118.
(b) Synod. Act. 4. 8c Act. 13. Synod. 8. Act. 7 Leo II. epist. z. ad Episc.Hisp. Lc epist. 4. Nicephor. epist. 3. ad Leonem III. Tliaras epist. ad summ. Sa-cerdot. Antioc,. Synod. 7. Act. 3. Leda de nat. rcr. c. 67. V. Regal. Saccidot.f. 711. Edit, /nnc» 1693.