552 Differt.III. §. I. RefellunturMaimburgi
J O
duo Concilia Occumenicd statuerunt, pro sede videlicet Constantino*politana, proque caula trium Capitulorum, acceptum non est, sed aquam plurimis impugnatum : ubi vero Romanus Pontifex annuit, sub-latae lites & contentiones, & omnium votis conspiratum , adeo ut abhu/'us auctoritate praecipue penderet, recipi Concilia, an respui debe-rent ; quod Patres septimi Concili/ aperte profeili sunt: sic enim lo-quuntur: (a) Hoc autem subtilius, inquiunt, eß considerandum in ipsa sa-cra & venerabili septima Synodo , in qua nullus eorum , qui in bis partibusEpiscopi erant, convenisse repertus eß. Sed nullum ex hoc sandte adbtefit Sy-nodo preejudicium, neq; prohibitio vires habuit aliqua ßatuendi , & maniseßafaciendi reäa dogmata, pnecipue cum sanctissimus & Apoflolicus Papa concor-daverit , <jr in ea inventus fit per suos Apocryprios. Tertio. Ex his omni-bus, quae in caula trium Capitulorum dicta sunt, facile colligis, quammulta Maimburgus involvat regendae veritati, quae si aperte & sigilla-tim edidisset,se ipsam veritas proferebat,sed maluit oblcura & insidsisapta. Dicit : Vigilium errasse, cum sententiam tulit pro tribus Capitulis. Atnon erravit Vigilius, sed necessitati,& tempori cessit, mutavitque op-portune consilia, idque exemplo Pauli Apostoli, aliorumq; Pontificum& Patrum,imd omnium fere mortalium, consilia & media,non finemmutantium ; aut si error is fuit, non ad fidem , sed personas specta-bar : de quo nulla nobis nec quaestio, nec cura est. Dicit : SententiamVigitij a Concilio examinatam & abolitam esse, fas ita palam omnino fieri,Eccleßte persuasum suisse, Pontifices Concilio subjacere. Sed quam hoc im-perite & extra lineam ? nobis enim quaestio est de auctoritate Pontifi-cum in causis fidei decidendis ; at vero jam supra ostendimus,caulamtrium Capitulorum ad fidem non pertinuisse ; quae ergo consequentiaest a rebus heterogeneis & disparatis ? deinde si Vigilius erravit, sequi-tur etiam Concilium Oecumenicum Chalcedonense aeque & prius er-rasse , quod eadem, quae Vigilius de tribus Capitulis definivit; sequiturergo, non Pontifices solum , sed etiam Concilia errori obnoxia esse,quod maxinse refugit Maimburgus ; denique si ideo Concilium supraPontificem, quia hujus sententiam examini subjecit, correxitque: se-quitur eädem ratione Pontificem esse supra Concilium : nam Concili;Chalcedonensis decretum de primatu Patriarchae Constantinopolitani aRomanis Pontificibus discussum , re/ectumque est, ut siipra ostensum.
Quod
(a) Synod. 7. Act. z. in epist. Epifc. Orient.