argumenta, ab exemplis Pontis! &c. petita. 585
alioquin possint dogmata in Nicaeno , & Ephesino Concilijs stabilitamutare ; quis unquam hoc dixit? haec ergo oppositio non tangitquaestionem.
Resp. z. Pontifex quando extra Cathedram , atque ut privatusDoctor consulitur, & respondet, falli utique potest, nec est supra Con-cilium, alioquin omnia verba Pontificis oracula & dogmata essent,cui hoc venit in mentem ? nihil ergo ad Rhombum.
Postquam Maimburgus capite lp. ex Pontificum testimonijs, quaemodo refutavimus, conatus suisset ostendere Pontifices subjacere Con-cilio ; caput 20. subjungit, in quo testimonia Pontificum recenset,qui sacris Canonibus, sacrorumque Conciliorum Decretis teneri se pro-fitentur ; ex quo concludit, infra Concilium Pontifices esse : sed hocjam supra ad objectionem octavam refutavimus, & ita repetere nolu-mus jam semel dicta. Illud discussione indiget, quod circa finemejus capitis de Appellatione ab abusu commemorat,quodque in sequenti Paragrapho explican-dum suscipimus.