Buch 
Reginonis abbatis Prumiensis Libri duo de ecclesiasticis disciplinis / [Stephanus Baluzius Tutelensis ; Rhabanus Maurus]
Entstehung
JPEG-Download
 

Actorum veterum.

511

V I

Vetus confejfio poenitentiam.

Ex veteri codice MS. bibliotheca Colbertinx.

Incipit confejfio pmitentium.

M ultitudinem criminum & enormitatem scelerum meorum expavescens,& de tua pietate atque ineffabili misericordia confidens, tibi creatori& redemptori meo, qui veniam & indulgentiam post reatum per puram &

1 lacrymabilem consessionem assequi promiiisti, confiteor quia in peccatis na-tus , atque in peccatis per omne tempus vitae meae cogitando, loquendo ,& operando hactenus sum conversatus. Operibus enim ac pompis diaboli,quibus in baptismo abrenuntiaveram , iterum ipso suadente me subdidi, &postmodum turpiter semper & desidiose vixi.

DE SUPERBIA.

Ac primo omnium de superbia , quae radix omnium malorum est,mores & vitam atque actus meos pessime inquinavi, & per superbiam con-tra Deum & contra religionem ac propositum meum in verbis, in cogita-tionibus, in operibus, in desideriis, in incessu , & in ceteris omnibus mordis, quos enumerare non valeo, graviter me in conspectu.Dei deliquisseconfiteor.

DE INANI GLORI A.J

De inani gloria etiam multis modis me deliquisse & cotidie de-linquere confiteor, pro qua assidue in peccatis meis mundi gloriam & secu-lares dignitates ac delectationes ultra modum amplector & concupisco , &per eam in ceteris vitiis , quae ex illa nascuntur, id est , inobedientiamandatorum Dei, & seniorum ac magistrorum justionibus inobediendo, & injactantia animum in multis vanitatibus extollendo , & in hypocrisi aliudcorde retinendo, & aliud ore manifestando, & in contentione inutiliter con-tra rationem intendendo, & in pertinacia in his, quae non oportet procaciterpersistendo , & in novitatum praesumptionibus novas & ante inconsuetas respraesumendo , graviter me peccasse confiteor.

DE INVIDIA.

De invidia vero, per quam diabolus primum hominem decepit,& per - quam mors in orbem terrarum introivit, prae omnibus hominibusreum me & sceleratum esse confiteor: quia aliorum bonis invidendo, & deeorum utilitatibus dolendo , animos saepe contristavi, & in quibuscunquepotui, illorum prosperitatibus nocui. Et si nocere non potui, invidiose ta-men