512
Appendix
men tuli. Et per eam in ceteris vitiis, quae ex illa oriuntur, in odio, con-tra multos inimicitias & odia in corde retinendo, & in exultatione , 'in ad-versis proximorum de contrarietatibus & impedimentis illorum exultando ,multipliciter me peccasse recognosco & conticeor.
DE IRA.
De ira quoque multotiens me peccasse & reum esse scio & confi-teor, quia illatas ab aliis Leviter injurias aequo animo, ut debueram, non su-stinui, sed ad iracundiam & vindictam, in quantum potui, & meum & alio-rum ammos provocavi, & per hanc in ceteris vitiis, quae ex illa oriuntur,id est , in rixis ad iurgia & contentiones non solum me sed & alios exci-tando , & in tumore mentis contra aliorum levislimas & humiles querelasanimum superbe inflammando, & in contumeliis calumnias aliis inferendo ,& in indignationis de his, quibus non oportebat, indignando, & in blafphe-miis multos fine causa iracundiae blasphemando , satis graviter in conspectuDei me deliquiiie recognosco & confiteor.
DE TRISTITIA.
De tristitia etiam non mediocriter me peccasse scio & confiteor;quia inutiliter & line causa plerunque me contristavi; & cum de peccatismeis tristis & moerens efie debui, de vanis & nihil utilitatis habentibus re-bus tristitiam habui. Et per hanc in ceteris vitiis, quae ex illa nascuntur,id est, in malitia, malam voluntatem, contra multos habendo , & in pusilla-nimitate , vigorem & fortitudinem animi prae tristitia amittendo , & in de-speratione , de pietate & misericordia Dei desperando , & in torpore circaDei praecepta, intentionem ac studium in piandatis Dei non habendo, & invagatione mentis erga illicita , otiositatem sectando, & rebus illicitis men-tem occupando, multotiens me peccaile confiteor.
DE VENTRIS INGLUVIE.
De ventris vero ingluvie fatis periculose & damnabiliter me pec-casse & cotidie me peccare confiteor » quia ultra modum & supra quam ne-cessitas & indigentia corporalis exposcat, in sumendo cibum & potum ven-trem hactenus ingurgitavi & cotidie ingurgitare non omitto , & unde mihi& aliis multis indigentibus satisfacere potui, solus prae nimia edacitate &ingluvie consumpsi. Et ideo per hanc in ceteris vitiis, qua? ex illa oriun-tur , id est, in inepta laetitia , de vanitatibus laetando & gaudendo, & inscurrilitate, jocis, & risibus studendo & delectando , & in multiloquio , eaquae ad utilitatem non pertinent multipliciter loquendo, & in hebetudinesensus, mentis intelligentiam prae nimia cibi & potus voracitate amittendo ,multum graviter me peccasse confiteor.
DE