Buch 
Sanctorum presbyterorum Salviani Massiliensis et Vincentii Lirinensis opera / Stephanus Baluzius Tutelensis ad fidem veterum codicum MSS. emendavit, notisque illustravit
JPEG-Download
 

PRiEFATIO.

continentur libri octo Salviani de gubernatione Dei, licet nonintegri, quem mihi ex locupletiffima sancti Germani de Pratisapud Lutetiam bibliotheca lubministravit pro amicitia nostra virOptimus & doctissimus Domnus Lucas Dacherius monachus Be-nedictinus. Liber est ante sexcentos annos, quantum conje-ctura assequi datur, ab erudita manu scriptus, quae diligentiam &industriam luam hoc inter alia argumento probavit quod inter-punctiones fere ubique prorsus bene coniocatD sunt. Eodemtempore nactus sum primam illam Pithoei editionem. Hanc ita-que cum codice Corbeiensi confestim contuli lumina diligentia.Interim, relicta Lutetia, fine anni MDCLVIII. Lugdunumprofectus fum cum illustrissimo & immortalis memoriae viro Petrode Marea Tolosatium antistite, qui Pariliensis dein Archiepiscopussuit. Cüm vero postea rediissem Lutetiam, quod exeunte Sep-tembri anni MDCLX. contigit, vir illustrissimus Nicolaus Col-bertus EpiscopusLucionensis ac dein Autissiodorensis, bibliothe-cae regiae tum praesectus, mihi utendos dedit duos codices manuscriptos librorum Salviani ad Ecclesiam catholicam sive adversusavaritiam, quos ego statim contuli cum editione Pithceana. Ho-rum unus est pervetustus, sed Corbeiensi tamen posterior; aliusvero his quadringentis annis scriptus. Atque in vetusto illo regiohabetur epistola Salviani ad Salonium Episcopum, quas praefigi so-let libris adversus avaritiam, quam in vetustissimo exemplari luodes uisse admonuerat Pithoeus, quamque in recentiori regio, cujuspriora folia perierunt, extitisse certis propemodum argumentisevincitur. Cüm haec omnis opera navata mihi esset, incessit ani-mum meum cupido adornandae novae editionis operum Salviani,quod viderem Pithoeanam,quae omnium optima erat, in multis labo-rare. Feci itaque anno MDCLXIH. fatis accurate, ni fallor, non itatamen quin multa secundis adhuc curis luperessent. Quo factum estut cüm editionem illam studiosi comparare studuissent, omni studioa me contenderit typographus ut rursum in eam incumberem.

Nolui