Buch 
Sanctorum presbyterorum Salviani Massiliensis et Vincentii Lirinensis opera / Stephanus Baluzius Tutelensis ad fidem veterum codicum MSS. emendavit, notisque illustravit
JPEG-Download
 

PRAEFATIO.

Nolui deesse tam justae petitioni, quae in communem studioso-rum ac piorum virorum utilitatem redundabat, & occasionemmihi subministrabat emendandi auctorem dignissimum ea cura.Rurium ergo variantes lectiones, quas in margine editionis Pi-thoeanae descripseram, diligenter excussi. Tum libros de gu-bernatione Dei contuli cum editione quam anno MDXXX.Basileaj publicavit Alexander Brassicanus, itemque cum ea quasanno MD LXIV. Romae prodiit cura Petri Galesinii. Si quidmelius fuit in illis editionibus quäm in Pithosana aut in codiceCorbeiensi, in textum transtuli. Si quid vero dubium fuit,aut quod admonitione indigeret, reposui in Notis, nihil dis-simulans, & nihil mutans propria auctoritate de quo non ad-monuerim. Denique cum & secunda quoque editio distractafuisset, typographus autem eosdem libros sub incudem, ut itadicam, revocare vellet, & interim nactusessem exemplar manuscriptum quo Pithoeus ustis est in emendandis libris de guber-natione Dei, tum etiam illud cum quo idem contulit librosquatuor adversus avaritiam, quae nunc extant in bibliothecaColbertina, putavi debere me hanc curam elegantissimo huicscriptori ut lucubrationes ejus conferrem cum iisdem codicibusantiquis, quod puto me fecisse cum aliqua utilitate horumstudiorum. Quapropter ubicunque editionem hanc discreparevideris a Pithceana, id totum quod mutatum erit, ex fide codi-cum manu scriptorum aut antiquarum editionum factum esse exi-stimes, ubi non monuero tentatam a me fuisse necessariam & ma-nifestam emendationem. In epistolis, sicubi emendanda? fue-runt, emendationes meas, alioqui faciles & obvias, adhibui.Nullius enim epistolas vetustum exemplar nactus lum praeterquamduarum priorum & duarum postremarum; in quibus emendandisomnio secutus stim codices manu scriptos.

Adjunxi autem Salviano Vincentium Lirinensem, ejusdemaetatis scriptorem. In quo secutus sum judicium veterum,

quos