3 «
Dissertatio
habetur in Polyglotta tum Anglicanatum Parisiensi: altera extat in Bibliothe- ■ca Vaticana . Nonnulli in ea reperiun-tur naevi ; eft tamen utilis , quatenushebraicarum radices plurimas habet.
Quarto : Constat Persas quondam ha-buiste versiones in sua lingua , maximede quatuor Evangeliis , ut refert Theo-doretus . Persicam autem illam versio-mem ex codice ante annos 300. scriptamedidit Walton in iua Polyglotta.
Quinto : Apparuit versio Armena , au-ctoribus Moyie & Davide, qui Chryso-stomi temporibus florebant : ab EpiseopoArmeno Vulcatii Patriarchae juflu , autsaltem opera Amstelodami ann. 1664.praelo demandata est.
C&terum, quamvis AEthiopes & Copti-tse veteris Testamenti versiones integrashaberent, pauci tamen libri hactenus edi-ti sunt , qui cum Septuag. non conve-niant .
De Polyglott is .
Polyglotta est verbum graecum signi-ficans Bibliam plures continentem versio-nes, a verbo grasco poly, id est, multum,vel multi , & glotta , lingua ; Origenesprimus invenit Polyglottarum artem .Tres elucubravit: Prima quatuor habetcolumnas , quam vocavit Tetraplam j inea posuit versteuern Septuag. Aquilae ,Symmachi , & Theodotionis . Secundalex exhibet columnas ; eam nomine He-xala celebrat : huic addidit textum he-braicum hebraeis litteris, &eumdemgrae-cis,quorum ignoti siint auctores. Postrema,octo columnis constat, & nominavit Octa-plam . In ea praeter praecedentes adjecitversionem Jericuntinam & Nicopolita-nam. A tempore quo inventas sunt Poly-glottas , quatuor ali® apparuerunt.
Prima est Cardinalis Ximenes Hispani,& continet textum hebraeum, versionemSeptuag. versionem latinam sancti Hie-ronymi , & Targum UnKelos in Penta-
rima .
teucum, seu Paraphrasim chaldaicam .Typis Mandata est anno 1517,
Secunda ab Ario Montano Antuerpiasimpresta fuit anno 1571. Vocatur BibliaRegalis Philippi II. Hilpaniarum Regis ,eo quod pro editione iuppeditaverit ex-pensas . Eadem est ac altera ; addit so-lum Paraphrasim chaldaicam veteris Te-stamenti libris.
Tertia est Parisiensis , cura & expensisDD. Le jay Juris publici facta; comple-ctitur ea quas in duabus praecedentibusreseruntur ; habet praeterea versionemSyriacam & Arabicam, Pentateucum Sa-maritanum cum versione Samaritana.
Quarta dicitur Anglicana a VValtoneProtestante Londini edita 1657. Paucaaddit supra Parisiensera . Versionem Se-ptuag. ex Bibliotheca Vaticana excer-ptam , Vulgatam secundum_ editionemSixti V. & correctionem justii Clemen-tis VIII. factam habet ; supra eseterasaddit etiam versionem Syriacam & A-rabicam super aliquos libros , quas nonest in praecedenti , Ibi etiam videturTargum Jerosolymitanum , & Targum Jo-nathan cum versione Persica in Penta-teucum , tum & alia Persica in novumTestamentum, Quod habetspecialislimum,est duplex Dictionarium in folio ; inutroque egregia adsunt in universam Scri-pturam Prolegomena.
Schemata Polyglottarum Origenis.
Ex his versionibus Grascis, ut observatVValtonius , & post ipsum R. P. Gra-vesonius» una cum textu hebraso ea vo-lumina contexuit Origenes , quae vulgoTetras la , Exapla , Sc OElapla nuncupan-tur, Tetrapla nihil aliud sunt , quam vo-lumen , in cujus singulis paginis quatuorextant columnae . In prima descripta estversio Aquilas i in secunda , versio Sym-machi ; in tertia , versio Lxx. Interpre-tum ; in quarta , versio Theodotionis Asicut videre eft in hoc chemate.