480 Dmertatio Quart a
Atqui licitum est aliquando integramconfessionem non facere : Igitur & apari sigiilum aliquando temerare.
Respondeo negando consequentiam &paritatem. Ratio discriminis est , quodpraeceptura de sigillo non reserando ne-gativum sit, adeoque ubique Sc semperobligans; alterum vero de confessionisintegritatate solummodo est affirmati-vum; ‘hinc non ligat in omni temporiscircumstantia, maxime in casu quo prae-ceptum naturale simul & divinum, qua-le est de servando sigillo , in periculumveniret.
Persistes : Interdum revelatio confessio-nis necessaria est ad avertendum aliquodgrave malum imminens vel Ecclesias, velrebus publicis, aut etiam viris in summa-dignitate constitutis: 'Igitur in eo saltemcasu, licitum erit confessionem revelare;bonum quippe privatum , publico debetcedere . Et vero si quis in confessionedeprehenderet Heresiarcham, qui in per-niciem animarum suos indiferiminatimerrores disseminaret, videtur quod ne-cessitas compelleret eum revelare.
Respondeo distinguendo antecedens : Etrevelatio confessionis non est medium aDeo praefixum ad removenda mala inobjectione recensita , sed potius prohibi-tum, concedo: secus, nego. Sed in hocnihil timendum, cum Deus sciat & pos-sit bonum ex malo inferre, quippe qii asine ad finem fortiter simul & suaviteromnia disponat, & ipso ordinante , velipsum malum occasionaliter cedat in bo-num, dicente Apostolo Rom. 8 . Diligen-tibus Deum omnia cooperantur in bonum . So-lutio est D. Thom* hic q. 11. art. 1. ad1. his verbis: “ Consessio non desinitesse„ facramentalis , quamvis ille qui consi-„ tetur , emendationem non proponat ,
„ & ideo nihilominus sub occulto tenen-„ da est. Nec tamen sigillum confessionis„ contra charitatem militat. Quia chari-, tas non requirit , quod apponatur re-„ medium peccato , quod homo nescit :
„ illud autem quod sub confessione fci-„ tur, est quasi nescitum: cum illud non„ sciat aliquis ut homo, sed ut Deus .
„ Tamen aliquod remedium adbibere de-„ bet in praedictis casibus quantum pot-„ est, sine revelatione confessionis, sicut„ monendo eos qui confitentur , Öc aliis
„ diligentiam apponendo ne corrumpan-„ tur per haeresim . Potest etiam dicere„ Praelato, quod diligentius vigilet super„ gregem suum > ita tamen ut non dicat„ aliquid per quod verbo, vel nutucon-„ fitentem prodat. „
Instabis : Quandoque sigilli fides, & con-servatio nocet proprio Consessario : Pri-mo quidem si sub interminatione excom-municationis ipso facto incurrendae reve-latio delicti exigatur. II. Cum Praelatusex consessione ediscit aliquem e suis sub-ditis, ab ipfoalicujus Communitatis con-stitutum superiorem , dilapidasse, & insuturum funditus dilapidaturum bonaMonasterii, nisi eum suo spoliet officio :Sed nemo tenetur contra proprium bo-num servare secretum. Ergo &c.
Respondeo non licitum eile uti conses-sione in ruinam pcenicentis , cum Con-fessor non sciat ut homo, sed ut Deus,qui teste Apostolo, dissimulat peccata ho-minum ut detur locus penitentiae , quaedubio-procul, violatione sigilli odiosa eva-deret. Unde ad primum dico , Consessa-rium teneri quidem ad revelationem de-licti quod extra consessionem novit , se-cas e contra . Ad secundum , Praelatuspotest alia a .confessione via impedire pri-vati Praepositi malum. Sic respondet ibi-dem S. Thomas ad Dicendum, quod„ homo non adducitur in -testimonium ,„ nisi ut homo: & ideo sine laesione con-„ scientiae potest jurare se nescire, quod„ scit tantum ut Deus. Similiter etiam„ potest Praelatus sine laesione conscientiae,, dimittere peccatum impunitum , quod„ scit tantum ut Deus, vel sine aliquo„ remedio: quia non tenetur adhibere re-„ medium, nisi eo modo, quo ad ipsum„ defertur . Unde in his quae ad ipsum„ deseruntur in foro penitentiae, debet ia„ eodem foro , quantum potest adhibere„ remedium, ut Abbas in casu praedicto,, * debet eum admonere ut Prioratum„ resignet: ve! si noluerit, potest ex ali—
„ qua occasiope absolvere eum a cura„ Prioratus, ita tamen quod omnis fufpi-„ cio vitetur de consessionis revelatione.,,Replicabis : Saltem aliquis potest impedirene Joannes eligatur Congregationis Praepo-situs, quem ex ejus confessione cognoscitesse officio illo indignum. Igitur sigiilumconfessionis ad omnia non se extendit.
Re-