EUSEBIl RENAUDOTI
Üb. FI.
248
«mino est , ut etiam, quod Dialecticos solos, libros haberent, reliquosignorarent. Svadent id Abaclardi ipsius Epistolae <Sc Apologia, tum Joan-nes Sarisberiensis in Metalogo : accesserunt, sed serius, nempe ante Con-cilium Senonense Parisiis celebratum an. 1209. Libri Metaphylici, qui e-jusdem Concilii sententia cum Almerico condemnati sunt.
4. Cum vero tricis illis Dialecticis , occupata per multos annosfuissent omnium serme qui doctrinae opinione florebant ingenia , Grae-caeque lingua: peritia omnis intercidisset, neque soperesiet qui versionesveteres emendare posset, maxima ex describentium ignorantia, & exem-plarium diversitate, perturbatio codices illarum serme omnes invasit, utex contextu quem antiqui Scholasticorum in Aristotelem commentariirepraesentant, fatis apparet.
s. Emendatae tamen, aut magis Corrupte versiones ilice fuerunt,ä nonnullis hominibus,v|ui circa annum 1200. Codices Grcecos ex OrienteinEuroparrt attulerunt,ex quibus primae tantum ut in re obscurissima conje-ctando assequi possumus Metaphysicorum, Naturaliumque versiones pro-dierunt, quas tamen ab interpolatis, de quibus deinceps agendum erit,dignoscere impossibile omnino est : operae pretium omnino nullum.Nam licet ab anno 1096. quo Hierosolymitana urbs in Christianorum po-testatem venit, multa essent Graecos inter atque Europaeos commercia,pauci tamen admodum ex istorum numero Graece sciebant, & ex iplaGraecia studiis humanioribus aut Philosophicis, subsidium ex transmarinaexpeditione exiguum omnino comparatum est vel prope nullum. Ve-rum plures Europaei Arabicam linguam ex commercio cum Syris Palae-stinis, quam Graecam ex bellis in Graecia gestis, autConstantinopolitanoImperio Latinorum didicerunt. Itaque nonnulli Arabicos Codices Ari-stotelis ex Oriente ad nos detulerunt & Latine sunt interpretati, atquealiquorum ejus librorum praesertim Politicorum, & Ethicorum versionesbarbarae, & obscurissimae adhuc in Bibliothecis reperiuntur. Quod, siquis Arabicas versiones interpretari posset, ejus opera tunc potissimuminsumebatur, in emendandis antiquioribus aliis, quae cum jam essent nonbonae, ab illis hominibus, qui scientiarum expertes omnino erant, corru-ptiores exiverunt.
6. Atque illud fatum ultimum fuit librorum Aristotelis, qui totiesä Sciolis emendati & recensiti, juxta veteres Latinos interpretes , tumjuxta recentiores, tandem ex comparatione illorum cum versionibus ex
Arabica