THEOLOGIA HIPPOCRATIS.
ä©7
tummodo, coelestes enim orbes singulos, & animam, & vitam habere.Reliqua vero intra coelum po sita omnibus his carere. Quod si aliquo or-dine frui videantur, non ex se illa ip tum habere, sed incidente*, quatenusä coelestibus corporibus reguntur. Haec Galenus. An vero prorlus eafuerit mens Philosophi, quam hic recitat Galenus, non contendo.
Illud certe affirmare non dubitarim, quod Cicero rerum ordinem, &constantiam suspiciens, haec fieri inter se mundi partibus continentibusnon posse, ni ea uno continuatoque spiritu continerentur. Facessantigitur, qui Hippocrati absurdas opiniones adscribere maluerunt, quamveritati subscribere; facessant, & posthac Apollinis Oraculum consulant,ut moniti meliora sequantur.
Juppiter eß , quodcunque videt o) quocunque moverit.
£>uo fugis Encelade? Ad quas cunque accesseris orasSub Jove semper eris.
CAP. III.
Quod Humana Anima coelitus infundaturin corpus.
r s'anta est non modo inter Philosophos, verum & inter Christianos dehumante Animae origine dissensio, ut quicquam decernere non opisesset nostrae, ni jamdiu veritatem ipsam praemenstrassent Concilia sa-cra. Nam, ut mittam Avenrhois futilitatem, qui Intelligentem Ani-mam, in omnibus unam, & ab omni aeternitate existentem statuit, nequePythagorae , neque Platonis fabellae unquam mihi sunt probat« , quicertum animarum numerum ante corpora existentium , earundemque inalia, atque alia corpora migrationem posuere.
2. Inter Christianos vero eorum maxime improbanda opinio , 'qutintelligentem animam p) ex Dei substantia esse contenderunt, inter quos& Ciceronem *) censere licet.
An dubium eß q) habitare Deum sub pelilore noßre?
Eß Deus in nobis r) agitante calescimus i flo.
Neque
o) Virgil.
p) Carpocrates, Gnostici, Manichaei.
*) Cicero Catone majore cap. 21.
<]) Manilii». r) Ovidius,