Band 
[Liber VI. Pars tertia et quarta.]
JPEG-Download
 

THEOLOGIA HIPPOCRATIS.

ut

Primum igitur essentiarum plurium plures Idea conjunguntur tumsubstantia, tum accidentium, qua simul in rebus singulis continentur,tum accedente illa voluntatis determinatione, singula cognoscuntur.

2. Hac autem tam multa in unum effudimus Themistium, ne conni-ventibus hominis auctoritas imponeret, quum maxime ei Philoponusapplaudat, qui mala a Deo non cognosci, arbitrati sunt, eo plane ar-gumento, quoniam, si cognosceret ea, etiam faceret, quod enim no-vit, id efficit, siquidem, ut intelliguntur res a Deo , ita sunt. Quasi"vero innumerabilia possibilia non cognoscat , quse efficiet nunquam.Cognitio quippe ad intellectum-spectat, effectio ad voluntatem. Sednos nimis longum fecimus , qui ad probandam singularem Dei provi-dentiam, Peripateticorum Principis patrocinio uti poteramus ; sic enimAristoteles: *) At vero, inquit, qui mente operatur, &eam colit, dis-ponitur optime, is & amantiffimus Diis immortalibus est : nam si Diicuram rerum humanarum, ut existimatur, aliquam habent, rationi sa-ne consentaneum fuerit, ipsos eo gaudere, quod est optimum, sibiquemaxime cognatum, hoc autem fuerit ipsa mens, A in eos, qui maxi-me hoc amant, & honorant, beneficia vicissim conferre, tamquam cu-ram iis, qux sibi sunt chara, & diligentiam adhibentes , & recte, be-neque agentes. At constat hac omnia sapienti inesse maxime, amicis-simus igitur sapiens Diis immortalibus est, eundem autem conveniens est,& sielicilsimum esse, &c. Ex quo loco D. Thomas Deum rerum humana-rum peculiarem curam gerere demonstrat. Id quod etiam certa colli-gi potest apodixi ex Peripatetica Schola decerpta : Siquidem omneagens certo fine dirigitur, tantumque in finem itio, atque directio,quantum agentis efficientia se collatat, explicatque. At Dei efficien-tia ad universam rerum naturam pertinet , quare & unumquodque aDeo in finem suum dirigitur. Hseeque expressa est, & peculiaris pro»videnti« ratio, quam egregie nobis sacerrimus ille Jacob per Scalam 6terra in Coelum usque assurgentem significavit, ad quam David etiamrespexit: z) ficut Dominut Deus noster , qui in altü habitat , Ö* hu-milia redicit in Catio , £s in term. Quin & Homerus a) huc collineassevidetur, quando a Jove auream catenam e Coelo in terram demittiomnia comprehendentem, vincientemque, nec non ad Jovem ipsumretrahentem, scriptis tradidit.

E e 5 Porro

*) Lib, io. Ethicor,

s) Psalmo 112, a)