THEOLOGIA HIPPOCRATIS.
22f
Quid mirum igitur, siZimarellus, i) teltante Joanne Colle, Hip-pocratem Naturae, & Christiane Theologie genium appellabat f
Hujus pium sanctumque institutum secuti sunt Arabes ; Quare Me-sueus Regis Damasceni nepos suos ita exorditur Canones: In nomine DeiMisericordis , cujus nutu sermo recipit gratiam.
Affectuum vero curationem his aggreditur prefatis: Sanat languo-res Deus , qui de frugalitatis folio produxit in largitate sua medicinam bene-dicius, gloriosus, IS excelsus.
Quishar;c in Deum pietatem, & cultum non admiretur? Quis nonemuletur veritatis lumine excitatus ? Deo igitur supplices preces fera-mus ; scriptum est enim : In tua infirmitate ne de spicias te ipsum , sed oraDominum , & ipse cumbit te &c. Nec magnum quicquam aggrediamurnon invocato Numine , sapienter enim Heraclitus sacrificia , & precesmedicamenta appellare solebat, quod praepotentis pharmaci vice ämorbis purgent.
7. Sed hic se ingerit quaestio Theologumena , an scilicet res divi-nas obeuntibus nobis Deo contingat affectio ? Porphyrius suspicabatur,non modo Daemones, sed etiam Deum affici, quoniam invocationibusmoveantur.
ViBa Hominum precibus telestia Numina terrasCoguntur petere , £?* casus aperire futuros.
Jamblichus arbitratur, Deos, non quia invocentur, moveri ad com-municanda hominibus bona, sed sponte nos ad bonum provocare, no-bisque invocando conversis accurrere ultro quippiam monstrantes, lar-gientesve. Supplicationes porro animam Divino aptam influxui red-dere, qui tum ultro , tum facile perveniat propter Divinam amicitiamomnia continentem. Quod si a benefica Deorum cura , ceu a clariffi-mo Solis lumine abeamus longius , densioribus nos statim tenebris cir-cumfundit, tuncque iratior nobis dicitur Deus, quem tunc demum cre-dimus remollire, si suppliciter ad eundem convertamur : Lenimentumid genus affectionem Deo infert nullam, aitQdius, immo a perturba-tionibus sequestrat animam.
Porro Platonici mundanis Diis sacra obeunt corporea , luperiori-bus diis segregatam putant dicandam esse sanctimoniam. Principi ve-ro fegregatissimam.
>) Comm. in iib. Hippocratis de insomniis.
\
Ff
8. Ve-