Band 
[Liber VI. Pars tertia et quarta.]
JPEG-Download
 

-26 JOANNIS STEPHANI Lib.Fl.ap. IX,

8- Verum age quando in hxc incidimus , cur supplicationes qua-dam exaudiuntur, quadam obturatis despectantur auribus ? Responde-at doctus juxta , ac pius Avicennas. k) Caussa, inquit, propter quamexaudiuntur preces , est convenientia , seu aggregatio caussarum simulcum Sapientia Divina, öc est, quod conveniant, sive aggregentur ho-minis deprecantis caussa ? Verbi gratia in eo , quod ipse deprecatur,est caussa, cur res illa sit ex Creatore. Quod si quispiam dicat, utrumfieri postit, ut citra Litanias illud evadat s Utique inficiabimur, quoni-am eventus unica est caussa. Nempe altistimus opifex , qui interpositaspreces ceu proximas, & peculiares caussas disponit, quemadmodum sa-nitatis alicujus laborantis, pharmaci haustus caussa perhibetur , quumvero medicamentum respuit , sanitatem quoque negligit.

8- Pari modo preces ad vota obtinenda veluti accommodata mediadesiderantur. Quamobrem duabus de causiis, quas simul conveniunt, ro-gatus necessarii videntur, atque adeo ipsarum exauditio. Enimvero si adsupplicandum promovemur, a Deo est, propterea deprecatio, cur exau-diamur, caussa est. Curvero incongruum, & decensadspiretsupplica-tio, unde optata cadunt ex voto, ab eodem repetendum, quare ambo abuna producuntur origine. Nonnunquam vero alterius causa est altera.Propterea quidam ä terrenis coelestia affici, in animum induxerunt, qua-re preces nostrae necessario exaudiuntur. Nos iis sic iri obviam volumus ;Naturalia nimirum haec coelestium, & Divinorum effectus quosdam esse,qui, ni pervertatur ordo, in suas causas nullatenus queunt efficere, hincetiam ad orandum excitamur. Cur vero preces non exaudiantur, eapotissimum est caussa, quod finis, cujus gratia obsecrat , vel non con-ducit juxta Universi ordinem, vel ratione deprecantis. At vero virissanctimonia delibutis inter precandum Prima caussa vim infundit perquam mirum in modum aliena movent, quare <3c elementa eorum vo-luntati confestim parent, qvum maxime elementa subjecta sint animasenergias, nosque ipsi non semel fecimus periculum. Ubi enim res vehe-mentius imaginari contingit, quam mox corpora nostra alliosim, & affe-ctionem subeunt pro animi varia dispositione. Ad haec neque absonum,aut a veritate abhorrens est, quempiam imaginationis vi alienum ciere,& percellere posse corpus , id quod India inquilini saepius experiuntur.Itaque Deus omnium conditor exaudit deprecantem animam , si finis,

ad

k) Libro de Anima Aphorism. 4J.