Band 
[Liber VI. Pars tertia et quarta.]
JPEG-Download
 

22§

JOANNIS STEPHAN1

tib.Pl, CapJX.

riculum impendeat, ingressi quam mox praecipites delabuntur, quodprae metu spiritus in fontes recurrunt, & lacertos deferunt. Qua caussaetiam somnambul! avia loca petunt, repetuntque, atexperrecti, si discri-men. agnoscant, proni decidunt. Eodem modo & Quartanam fieri, & ad-moto Araneo propulsari credidit. Sed norit in [primis affectus ex praeno-tione Phantasia?, quae vel liLta, vel molesta objiciat, suboriri quidem, cir*ca cor tamen sanguinis, spirituumque tumultuariam fieri commotionem,quare cordis potius, quam cerebri affectus ex phantasiae deliramentis e-mergere consentaneum foret. Nam etsi affectus universum corpus mo-veant, in ipso enim corde aut caloris, aut frigoris, ut ait Aristotelis factaalteratio , etff in exigua, & non sensili particula, plurimam sane in totocorpore parit differentiam cum ruboribus, & palloribus, cum horrori-bus, & tremoribus, aliisque hujusmodi; ut temone paululum translatomagna fit prorae transpositio: Nihilominus tanti non sunt, ut excitis spi-ritibus continenter aut morbos pariant, aut propellant (ni summus subsitapparatus.) Equidem multum conducere fidentiam scio, unde Avicen-na dicebat, Medicum plures curare, cui plures fidunt, plurisque esse bo-nam , firmamque animi confisionem, quam omnia Medicorum pharmaca.Propterea etiam Vallefius Medicos dehortatur, ne eorum curam suscipi-ant , a quibus non aestimarentur plurimi. Cujus rei caussam adjiciuntquidam, b) quod confidens animus non percellitur , sed adquiescit,quocum spiritus etiam consistunt. Accedit, firmam erga Medicum fidu-ciam id agere, ut malorum obliviscantur, & dolores converso in Medi-cum animo aut non sentiant, aut mitius ferant, necessario enim animad-versio desideratur ad percipiendum dolorem. Unde Hippocrates qui do-lentes parte aliqua corporis omnino dolorem non sentiunt, iis mens ae-grotat... Scio inquam ea de caussa plurimum prodesse fiduciam, sed eamesse, quae comitialem morbum admota Paeoniae radice, aut annulo ex Al-caeo ungue arceat, haud credo. Ecquis enim ea pernicie semel correptusfidenti, ratoque animo non sperat, fore, ut de integro non invadat, cum vinterim credulis, & bene sperantibus medio de fonte leporum superveniat, >& incessat? Cornelius Agrippa MagiaeCeremonialis unum principiumstatuit credulitatem firmam: qui non crediderit, inquit, nonexperietur,sed tam futilem sententiam jure Philosophi rejiciunt. Existimandum igi-tur cum tota elegandorum Asclepiadarum Schola ungulam sylvestris Asel-li cum cerebro Epileptico habere schesim, <5c quandam analogam ratio-nem,

b) V«gia. Mercurialis.