THEOLOGIA HIPPOCRATIS.
229
nem, adeo ut annulo apportato per occultum effluvium ita roboretur ce-rebrum » ut non possit a quavis morbifica caussa concuti. Araneolum ve-ro frigidum, siccumque animal aut negarim ea vi pollere, aut certe nonalia ratione, quam Aenv-Lx, & mutuo consensu. Et, ne me quis credu-litatis arguat, qui omnia ad temperationem velim reducere, Alex. Aphro-diseumquserentem patienter audiat, cur quos Dipsas momorderit, sitiquesunt intolerabili affecti, eis epota theriaca, qua: calida, siccaque est, sitimsedat, non autem magis incendit? Respondet non qualitatis ratione sitimsedare, sed mutuo quodam consensu, & ratione naturali. Id est hujus-modi Antidotum, quod plurimis ex herbis componitur; qua: consensumaliquem cum singulis corporis partibus habent, velut Dictamnum proprie-tatem quandam erga cor habet, ipsumque confirmat, & servat, Eupato-nium vero cum Jecore, Scolopendrium eum Liene,petroselinum cum ven-tris orificio, Hyssopus vero cum Septo, & pulmone, Helenium vero cumRenibus, Ruta cum collo, Gentiana cum cerebro, Seseli autem cum ve-sica urinaria. Unumquodque igitur horum mellis dulcedine illectum tra-hit quod sibi proprium ad tutelam est. Inter quX omnia sunt Sc viperarumimmixta: carnes, qua: naturalem quendam mutuum affectum habent,quam antipathiam vocant, adversus quodvis venenosum animal, corru-ptibilemque virtutem. In singulas igitur partes distributa affectum illum,qui corruptionem minetur, agere non sinunt. Repugnant enim ceu le-gitimi quidam milites, qui pro süa ipsorum patria, arma ceperint. Hacte-nus Alexander, qui tametsi sententiam meam confirmande caussam elegan-tissime exprimit, in eo tamen falli videtur, quod singula simplicia in Theria-ce permanere putarit integra, qvum tamen post fermentationem corrum-pantur, & ex corrupta singulorum specie quinta quadam prodeat essentiavirtute omnium vim continens. Nam quemadmodum in Mixtis corpo-ribus virtutes subsunt, qua: in elementis desiderantur, ita in Theriace vir-tus ea inest, quam in singulis non est invenire. Propterea Avicenna The-riacam non humano ingenio, sed potius Divina inspiratione concinnatamesse ratus est. Et utinam multa non deessent, quorum caussa suis privaturviribus.
11. Sed ne parergon, opus ipsum superet, receptui canamus, & adhibi-tis opportune morbo remediis ad implorandum Divinum auxilium fiden-ter accedamus, quia & efficaciam Deus pharmacis ingerit, & quia mi-randum in modum ipse sanitatem conferre potest : Quidquid enim De-us una cum secunda caussa potest efficere, se solo potest, in genere in-
Ff 5 quam