THEOLOGIA HIPPOCRATIS.
2?r
qux Herum cum familia , & supellectile pellat. Divorum plurimi por-tentosum hoc morbi genus sunt litteris testati, quibus reniti non dubita-vit Galenus, eo fretus argumento , quod Hippocrates b) nusquamaegritudinis caussam rejecerit in Deos , quod omnes peneque Divinosprofiteatur, quia ä natura, haec autem Dei ministra: quin eos sugillat,& vellicat , qui in Deos morborum caussas referunt. Verumtamendeposita discipuli persona necessum est refragari Pergameno, qui, ut aitOtho Brusfelensis , c) a sola corporis, Sc humorum temperie morborumcaussam trahens nullos ä Deo infligi, aut curari impie fabulatur: Nec est»quod luX culpae Hippocratem praetendat, ille enim cum Homero , ScHesiodo nonnunquam morborum esse caussam divinum Numen, d) ideo-que ab eodem exordiendam esse curationem liquido profitetur, cum De-um in medicina minime ociosum esse cognoverit. Quid vero dilucidi-us , quam quod primo Prognosticon ? Conceptis ille verbis praecipit,ut sedulo inspiciamus, numquid aliquid divinum in morbis subsit. Quidper Deum A <s>£cv illud, ni divinum supplicium, quod Deus morbis affli-gendo in scelerum vindictam sumit5 Hoc ut evitaret Galenus, divinumAerem est interpretatus, eosque perstrinxit, qui ob justam Dei vindi-cis iram morbos emergere animo duxerunt (Molem autem, & Evange-liographos tangit, qui nulla supposita ratione historias scriptitarunt, quosalibi etiam sine demonstratione Joquentes rejicit.) Praeterea eos quo-que respuit, qui decretorios dies in divinam regerunt caussam , quia in-cognita est, Sc inopinabilis. Jure autem hoc arguitur, quia non omnia,quae arcanas, abditasque caussas habent, divina sunt nuncupanda , sedquae prorsus admiranda. Accedit, dijudicantium dierum caussas nonlatuisse senem. Quare propriam subjicit sententiam, intelligendam esseaeris conditionem, sed quia prava haec aeris conditio a Coelo sit, Sc de-clinari non potest, Divina dicenda est. Atque licet hrec sententia Hip-pocrati accommodari possit, quia phrasi Latinis, Graecis, & Hebraeisconsueta aer Coelum dicitur, unde Diogenes aerem Deum appellebat,ä veritate tamen abhorret, quoniam Galenus ipse eorum opinionem dediebus criticis vellicans, qui ad divina recurrebant, non utique, ait, di-vinas causse , quia nec incognitae, nec inopinabiles , nec admiranda,liCet ex Coeli motu, maxime vero Lunae deriventur, Prteterea si propter
Coelum
b) Lib, de morbo sacro» Lib.dcVirg, morbis. Lib. de Aere, Locis Sc Aquis supra p.216.
c) Lib.Pharmacorum simplicium in Praefatione ad lect.
d) Lib, de muliebri Nat.ScLtb. de Elegantia supra p, 196,124.