Band 
[Liber VI. Pars tertia et quarta.]
JPEG-Download
 

L;r JOANNIS STEPHANI Vb.P7.Cap.lX.

Coelum divina appellandaforcnt, qua: ab eo pendent, universum natu-ra: opificium esset divinum.

Sed mittamus jam Galenum, e) qui in hoc inferiori mundo nilimmortale cognovit, nec divinum , quin ne animam quidem rationa-lem aliud este putavit, quam temperamentum, aut innatum calidum ,nec aliter a suo Platone *) doceri potuit. Facessat igitur parumper, quandonec ä discipulis, ejus fovetur opinio. Sunt, qui pro aere occultam, &deleteriam qualitatem e Coelo derivatam sufficiunt : f ) Qua: sententianec rei natura:, nec Hippocrati consentanea videtur, Coelum enimCatholica caussa est, 6 c propter universi conservationem movetur, nonad demolitionem. Verum cedo, cur ä Coelo maligna, & sontica quali-tas potius , quam benigna , & manifesta dici divina debet? Hercules siqua divina appellanda foret, certe benefica , & vitalis, quum Coelumboni studio nobis moveatur. Atqui Hippocrates ipse cum aeris, & ejus-dem a Coelo mutationum meminit, nihil interponit divini.

4 . Neque eorum probatur opinio, qui g) rs ©sSov formae totiusquesubstantiae morbos interpretantur, quod fortassis in Physicis Aristotelessemel formam nuncupavit divinam , nam eo modo unumquodque divi-num esset, quum sua exornetur specie, & forma.

f. Multo minus cujusdam boni h) arridet opinio, qui divinam caus-sarum syndromen, atque concursum intelligit. Homo plusculum phi-lautos putat caussarum colligandam, & implexum esse illud divinum, dequo Prognosticon primo fit mentio, quasi dixeris fatale. Utpote si quismisellus iter faciens magna repente tempestatum, imbriumque vi obru-tus tecta requirat, qua: plurimo distent intervallo , cogatur madida subveste pernoctare. Tandem redeunte die post longos via: errores in di-versorium secedat omni copia vacans, ubi nec lecti, nec ignis, nec men-sa: facultas fiat. Cogatur cedere fame, & frigore pulsus. Interim pra:siegnosi febribus corripiatur validis , desiderentur Hospitia, Medici,pharmaca, soteria cuncta, fato moriatur.

6 . Hoc putat ille divinum in morbis. Siccine per ambages divinaprocedunt ? Emoriar , si quicquam audierim inconsultius. Fato enimmorimur multa consumpti senectute, & naturaliter, unde ignis urit fa-to.

c) Lib. quod Animi mpres, &c,

*) Potuit, & edoctus ell fortasse.

f) Marfilius Ficinus, Mercurialis, Valleriola,

g) Fernelius in Phys.

b) Neoterici (Hieron, Jordani) quid sit divinum in morbi?.