✓
THEOLOGIA HIPPOCRATIS. 2;9
theasticum non dejeret? Miramur Platonicos divine de Deo loquentes,atqui maxima , & sceleratissima peccata ä Deo dilui, nemo Gentiliumpraster Hippocratem cum Israeliticis Vatibus cognovit. Si enim, inquitPaulus ad Rom. unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei,& donum in gratia unius hominis Jesu CHristi in plures abundavit. Adhsec Christianas ceremonias, & ritus Ecclesise prorsus innuit, dum lu-stralibus aquis ait respergi homines, antequam templa subeant, ut puri-ficentur. Quid? Nonne in baptismate aquis abluimur? Nonne propevaluas expositi manent latices , ut his veluti piati ä Diis gratiam inea-mus immortalibus? O Hippocratem maximum, o sacerrimum senem,qui non modo Artis Medica: parangelmata nobis tradidit, verum & Di-vinae pietatis semina jecit, quibus imbuti admiramur, simul & venera-mur manes divinos.
6. Cseterum , antequam huic disputationi Colophonem imponam^sciendum summum illum Plasmatorem , universique opificem prteordi-nasse quidem omnia in proprios fines, mediaque prxfiniste, quibus unaquaque res ad finem suum commode perveniat, Mundi tamen guber-nacula ad absolvenda munera mediis caussis commisisse. Inferioraenim corpora a superioribus reguntur , harc autem a separatis Menti-bus. Idque non ob Divina; virtutis imbecillitatem , sed ob bonitatisimmensitatem , cum rebus a se creatis efficientiae dignitatem impartirivoluerit. Hinc Platonicorum deprehenditur error , qui putarunt pro-videntiam triplicem esse , quarum prima est summi Dei preeeipue spiri-tualibus , & coelestibus substantiis providentis, atque adeo toti Mundosolum tamen quoad genera , & species , & universales caussas. Se-cunda providetur rebus singularibus generabilibus , & corruptibilibusinfra Lunae orbem positis, quam sane curam demandant secundis Diis,qui coelestia corpora cient. Tertia humanis consulitur rebus, cuiDce-mones prassiciunt, quos medios inter Deos, & homines constituunt.
CAF