Buch 
Notitia Vtraqve Cvm Orientis Tvm Occidentis Vltra Arcadii Honoriiqve Caesarvm Tempora / [Vorw. und Hrsg.: Sigismundus Gelenius]
Entstehung
JPEG-Download
 

ANDREAE ALCIATIcum in C. Octauium Caesarem omnia cessissent, nouum ipse region indu-xit. Nec enim Regem se, aut Romulum, quod odiosus superbusque is titulusesset, appellari est passus: sed Romano ueterique nomine Imperator & Augustus dici uoluit. sumpsitque censuram & Tribunitiae potestatis ius, & Max.Pontificem se inscripsit, Patrisque patriae titulum à Senatu Populoque Roma-no accepit. SANE eius nominum rationem sic Dion exequitur, ut qui Im-peratores appellati sunt, delectum facere, milites conscribere, pecunias col-ligere, hostibus bellum indicere possint. lidem & pacem sanciendi, sum-mum supplicium etiam de Senatoribus sumendi, ius habeant. solitos fuissepriscos Duces sic appellari, Facitus libro tertio autor est. Illi enim re benegesta gaudio & impetu uictoris exercitus ea salutatione conclamabantur:erantque plures simul Imperatores, nec super caeterorum aequalitatem: con-cessum ad eam similitudinem id uocabulum est quibusdam & ab Augusto& à Tiberio alijsque successionibus. Censores autem uitam moresque nostrosexaminant, & de eis inquirunt, census rationem ducunt, professionem cu-rant, & pro meritis hos de albo eximunt, illos deligunt: quod & diffusius inValeriani uita apud Trebellium traditur. Ad Pontifices uero Max. Sacer-dotiorum conferendorum ius pertinet, sacris enim omnibus auspicijsque illipraesunt. Tribunitiae ius potestatis eam ob causam sumpsit, quod sacrosan-cta ea dignitas neminique uiolabilis esset. Nam & si in re leuissima solo sermone, nedum facto, Tribuni maiestatem quisquam contempsisset, tanquam ab-ominabilis & sacer indicta causa ad mortem adigebatur. Et has quidem di-gnitates Octauius accepit, in successoresque suos transmisit, quo potentiusillustriusque Imperatorium nomen faceret. Concessum pręterea & illud fuit,quod ante eum antiquorum nemini, ut legibus solutus esset. Significat hoc(inquit Dion) ab omni legum necessitate liberum, nullique iuri scripto obnoxium: ut qui absque ulla disquisitione omnem Regum potestatem haberet,quamuis nomine abstineret. Patris uero Patriae cognomentum apud anti-quos, obseruationis cuiusdam paternae significatio erat, quod hoc nomineillustrati Principes, omnes quoscunque sibi subessent, ceu filios amarent, illiqueeos uicissim tanquam patres uererentur. Quamuis Imperatoribus alia quoquenominis ratio reddi posset: nimirum quod hi in nos eam potestatem exer-ceant, quam antiquitus parentes in filios habuerunt, hoc est uitae & necis.Cogitauit etiam plerunque Augustus de reddenda Republica. Cumque in Senatu sententiam suam exposuisset, rationarium Imperij tanquam illud restituturus Consulibus tradidit. Sed Senatoribus siue per simulationem, siuemetu, uel etiam ex composito reclamantibus, uariasque rationes afferentibus,cur Reipublicae Monarchia pręstaret, in Principatu perseuerauit, Deos hominesque testatus intra decennium se omnem administrationem depositurum. Sedcum ea tempora lapsa essent, rursusque eiurare uelle Imperium simularet, Se-natus alios decem annos, quibus in eodem magistratu esset, decreuit: atque iterumalijs decem annis, quibus ipse dein extinctus est, progauit. Quamobrem inde obseruatum est, ut eius successores, quamuis donec uixerint perpetuam administra-tionem recipiant, tamen singulis decem annis celeberrimos ludos faciant: tanquam principatum