Buch 
Notitia Vtraqve Cvm Orientis Tvm Occidentis Vltra Arcadii Honoriiqve Caesarvm Tempora / [Vorw. und Hrsg.: Sigismundus Gelenius]
Entstehung
JPEG-Download
 

DE MILITAR. CIVILIBVSQ. OFF.cipatum renouent. Ea festa decenalia, uicenalia, tricenaliaque appellata sunt.Arelate Constantium tricenalia celebrasse, freatralesque & Circenses ludosambitioso apparatu edidisse, autor est Amianus. Vouebantur autem hi lu-di in proximos decem annos. Quapropter in antiquis nomismatis plerumquehuiusmodi inscriptio cernitur: VOT. X. vOT. XX. hoc est uotis decenalibus,uicenalibusque. Trebellius quoque in uita Gallieni: Conuocatis (inquit) patribus decenalia celebrauit, nouo genere ludorum, noua specie pomparum, exquisito genere uoluptatum. Nazarius in Panegyrico: In destinatis, inquit, decen-nijs iam uota properantia, & spes uolucres constituerunt. Sed & Mamertinus: Reseruo orationem quam quinquennio exacto decenalibus tuis dicam.Extat Romę in Lateranensi Basilica Senatusconsultum aereis inscriptum notis, quo potestas Vespasiano Imperatori data cognosci potest. Licere enimilli foedus quibus cum uolet sancire, Senatum habere, remittere, Senatuscon-sultum per relationem, discessionemque facere. Si eius iussu uel mandato eouepraesente senatus haberetur, perinde seruari, ac si ex lege Senatus conuoca-tus esset. Si quos Magistratus Senatui P. Q. R. commendasset suffragationéuesua adiuuisset, eorum comitijs etiam extra ordinem rationem habendam. Fines pomerij cum è Republica censebitur, proferre ei licere. Quicquid ex usuReipublicae, diuinarum, humanarum, publicarum, priuatarumque rerum esseexistimabit, ei agere facere ius potestatemque esse. Quibus legibus Plebiquescitis scriptum esset, ne Augustus Caesar teneretur, eisdem & eum solutumesse. Acta, gesta, decreta ab eo, etiam ante illud Senatusconsultum, perinde ra-ta haberi, ac si Populi Plebisque iussu acta essent: si eius concessionis causa ali-quid aduersus leges factum esset, fraudi nemini esse, neque quicquam ob eam remPopulo dari debere, nec cui de ea re actionem iudicationemque dandam. Quaetam ampla autoritas Vespasiano pręstita, uidetur mihi formula esse eius potestatis quam sibi Imperatores attribuebant. scribunt lureconsulti, lege Regia, quae de Imperio Augusti lata est, Populum Rom. omne suum imperium& potestatem concessisse. Iccirco autem legem eam Regiam appellari arbi-tror, quod Romuli constitutione ad Populum ius Regis creandi perineret.Vnde à Tarquinijs Seruio Tullo obijciebatur (ut T. Liuius inquit) quòdiniussu Populi Regnum inuasisset. Cum ergo Augustus à Populo Rom. Im-perator meatus est, uidetur Regiae legis obseruatio in usum reuocata, quamuisRegiam planè potestatem ille nunquam usurpauit, sed sua Populo, sua Senatui munia obire permisit. Comitia enim Magistratuum tum quoque celebrabantur, conueniebantque Tribus omnes, candidatosque Populi arbitrio deligi ille sinebat,si modo eos approbasset: nec enim quicquam ab his fieri permittebat, quod pręter animi sui sententiam esset: curabatque id maxime, ne indigni, aut quibusius capessendi honoris non erat, per ambitum legibus eriperentur. Quod &à Tiberio aliquoties obseruatum, donec id iuris penitus sibi uendicauit, tradiditque successoribus, ut necessario in urbe Roma Lex lulia de ambitu cessauerit. Senatoribus quoque Augustus non parum detulit, ex his enim XV. sor-tiri iussit, qui sibi sex mensibus in consilio essent: plerunque & ipse sententiam inSenatu dicere, unà cum amplissimo ordine decernere. Ad haec, iudicia Senatui permisit, cuius iuris causa antea toties armis certatum fuerat: sicque publicanegotia

11