LIB. IIC onstitues: aeuum debebunt sparsa per omneD isiectare aestus diuersi materiai:N unquam in concilium ut possint compulsa coire:N ec remorari in concilio: nec crescere adaucta.Quorum utrunque palàm fieri manifesta docet res:E t res progigni, & genitas procrescere posse.Esse igitur genere in quouis primordia rerumI nfinita palàm est unde omnia suppeditantur.N ec superare queunt motus utique exiti aleisP erpetuo: neque in aeternum sepelire salutem.N ec porro rerum genitales, auctificiqueMetus perpetuo possunt seruare creata.S ic aequo geritur certamine principiorum,E x infinito contractum tempore bellum:N une hic, nunc illic superant uitalia rerum:E t superantur item: miscetur funere uagor:Quem pueri tollunt uisentes luminis oras.N ec nox ulla diem, neque noctem aurora secuta est:Quae non audierit mistos uagitibus aegrisP loratus, mortis comites, & funeris atri.llud in his obsignatum quoque rebus habereConuenit: & memori mandatum mente tenere:N il esse, in promptu quorum natura uidetur:Quod genere ex uno consistat principiorumN ec quicquam, quod non permisto semine constet-E t quo quicque magis uis multas possidet in se,A tque potestates: ita plurima principiorumI n sese genera, ac uarias docet esse figuras.P rincipio tellus habet in se corpora prima:Vnde mare immensum, uoluentes flumina fontes
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten