LVCR.T emporis aeterni quoniam non unius horaeA mbigitur Status: in quo sit mortalibus omnisA etas post mortem, quae restat cunque manendo.D enique tantopere in dubijs trepidare periclis,Quae mala nos subigit uitai tanta cupido?C erte equidem finis uitae mortalibus astat:N ec deuitari letum pote, quin obeamus-P raeterea uersamur ibidem: atque insumus usque:N ec noua uiuendo procuditur ulla uoluptas.S ed dum abest, quod auemus: id exuperare uideturC aetera: post aliud, cum contigit illud: auemus:E t sitis aequa tenet uitai semper hiantersP osteraque in dubio est, fortunam quam uehat aetas:Quidue ferat nobis casus: quiue exitus instet.N ec prorsum uitam ducendo, demimus hilumTempore de mortis: nec delibare ualemus,Quo minus esse diu possimus sorte perempti.P roinde licet quotuis uiuendo condere secla:Mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit:N ec minus ille diu iam non erit ex hodiernoLumine, qui finem uitai fecit: & illeM ensibus, atque annis qui multis ocidit ante.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten