LIB. IIIQui genus humanum ingenio superauit: & omnenR estrinxit stellas exortus uti aetherius sol.T u uero dubitabis, & indignabere obire?M ortua cui uita est propè iam uiuo, atque uidenti:Qui somno partem maiorem conteris aeui:E t uigilans stertis: nec somnia cernere cessas:S ollicitamque geris cassa formiding mentem:N ec reperire potes, quod sit tibi saepe mali, cumE brius urgeris multis miser undique curis:A tque animo incerto fluitans errore uagaris.S i possent homines, proinde ac sentire uidenturP ondus, inesse animo, quod se grauitate fatiget:E quibus id fiat causis quoque noscere: & undeT anta mali tanquam moles in pectore constet:H aud ita uitam agerent: ut nunc plerunque uidemus,Quod sibi quisque uelit, nescire: & quaerere semper:Commutare locum: quasionus deponere possit.E xit saepe foras magnis ex aedibus ille:E sse domi quem pertesum est: subitique reuertit:Quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.C urrit agens mannos ad uillam hic praecipitanter.A uxilium tectis quasi ferre ardentibus instans:O scitat extemplo tetigit cum limina uillae:Aut abit in somnum grauis, atque obliuia quaerit:Aut etiam properans urbem petit, atque reuisit.H oc se quisque modo fugit: at, quod scilicet, ut fit,E ffugere haud potis est, in gratius haeret: & angit,Propterea, morbi quia causam non tenet aeger:Quàm bene si uideat: iam rebus quisque relictisNaturam primum studeat oo gnoscere rerum:
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten