Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
59v
JPEG-Download
 

demeresRes quaeque: ex summo quoniam iaculantur utraeque.S unt igitur iam formarum uestigia certa:Quæ uulgouolitant subtili praeditâ filo:N ec singillatim possunt secreta uideri.P raeterea, omnis odor, fumus, u apor, atque aliae resConsimiles, ideo diffusae rebus abundant:E x alto quia dum ueniunt extrinsecus ortae:S cinduntur per iter flexum: nec recta uiarumO stia sunt, qua contendunt exire coorta.At contra, tenuis summi membrana colorisCum iacitur: nihil est quod eam discerpere possitI n promptu: quoniam est in prima fronte locata.P ostremo in speculis, in aqua, splendoreque in omniQuaecunque apparent nobis simulachra: necesse est,Quandoquidem simili specie sunt praeditae rerum:Esse in imaginibus missis consistere eorum.N am cur illa cadant magis, ab rebusque recedantCorpora: res multae, quae mittunt corpore aperto:Quàm quae tenuia sunt: ostendi est nulla potestas.S unt igitur tenues formarum, dissimilesqueE ffigies: singillatim quas cernere nemoCum possit: tamen assiduo, crebroque repulsuReiectae reddunt speculorum ex aequore uisum:N ec ratione alia seruari posse uidenturT antopere, ut similes reddantur cuique figurae.Nunc age, quàm tenui natur a constet imagoP ercipe: & in primis, quoniam primordia tantumS unt infra nostros sensus, tantoque minora:Quàm quae primum oculi coeptant non posse tueri-Nunc tamen id quoque, uti confirmem: exordia rerum