LIB. IIII60C unctarum quàm sint subtilia, percipe paucis.Primum, animalia sunt iam partim tantula, ut horumTertia pars nulla possit ratione uideri.H orum intestinum quoduis quale esse putam dum est?Quid cordis globus, aut oculi? quid membra? quid artus?Quantula sunt? quid praeterea primordia quaeque?V nde anima, atque animi constet natura, necessum est.N on ne uides, quàm sint subtilia, quamque minuta?P raeterea, quaecinque suo de corpore odoremE xpirant acrem, panaces, absynthia tetra,A brotanique graues, & tristia centaurea,Horum ununquoduis leuiter si forte mouebis:Quam primum noscas rerum simulachra uagariM sulta modis multis, nulla ui, cassaque sensu.Quorum quantula pars sit imago, dicere nemo est,Qui possit: neque eam rationem reddere dictis.S ed ne forte putes ea denum sola uagari:Quaecunque ab rebus rerum simulachra recedunt:S unt etiam quae sponte sua gignuntur: & ipsaConstituuntur in hoc coelo, qui dicitur aer:V t nubes facile interdum concrescere in altoC ernimus: & mundi speciem uiolare serenam.Quae multis formata modis supplime ferunturAera mulcentes: magnorum saepe digantumO ra uolare uidentur: & umbram ducere late:I nterdum magni montes, auulsaque saxaMontibus anteire: & solem succedere praeter.I nde alios trahere, atque inducere bellua nimbos.N ec speciem mutare suam liquentia cessant:E t cuiuscemodi formarum uertere in ora.h 4
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten