Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
70r
JPEG-Download
 

LIB. IIII70A uroram clara consuetum uoce uocare,H une nequeunt rapidi contra constare leonesI nque tueri ita continuo meminère fugai:N imirum, quia sunt gallorum in corpore quaedamS emina: quae cum sunt oculis immissa leonum:P upillas interfodiunt: acremque doloremP raebent: ut nequeant contra durare feroces.Cum tamen haec nostras acies nil laedere possint:Aut quia non penetrant: aut quod penetrantibus illis,E xitus ex oculis liber datur: in remeandoL aedere ne possint ex ulla lumina parte.unc age, quae moueant animum res acipe: & unde,Quae ueniunt, ueniant in mentem, percipe paucis.P rincipio hoc dico, rerum simulachra uagariM ulta modis multis in cunctas undique parteis:T enuia quae facile inter se iunguntur in auris:O buia cum ueniunt: ut aranea, bracteaque auri.Quippe etenim multo magis haec sunt tenuia textu:Quàm quae percipiunt oculos: uisumque lacessunt.Corporis haec quoniam penetrant per rara: cientqueT enuem animi naturam intus: sensumque lacessunt.Centauros itaque, & scyllarum membra uidemus,C erbereasque canum facies, simulachraque eorum,Quorum morte obita tellus amplectitur ossa:O mnigenum quoniam passim simulachra feruntur:P artim sponte sua quae fiunt aere in ipso:P artim quae uarijs ab rebus cunque recedunt:E t quae conficiunt ex horum facta figuris:N am certe ex uiuo centauri non fit imago:N ulla fuit quoniam talis natura animai.