Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
76r
JPEG-Download
 

76LIB.IIIIQuàm miseris: etenim potiundi tempore in ipsoF luctuat incertis erroribus ardor amantum:N ec constat quid primum oculis, manibusque fruantur:Quod petiêre, premunt arcte: faciuntque doloremCorporis: & dentes illidunt saepelabellis:o sculaque affigunt: quia non est pura uoluptas:E t stimuli subsunt: qui instigant laedere id ipsum,Quodcunque est, rabies unde illa haec germinat urgens.S ed leuiter poenas frangit uenus inter amorem:B landaque refrenat morsus admista uoluptas.N anque in eo spes est, unde est ardoris origo,R estingui quoque posse ab eodem corpore flammam:Quod fieri contra coràm natura repugnat:V naque res haec est: cuius quamplurima habemus:T am magis ardescit dira cupedine pectus.N am cibus, atque humor membris assumitur intus:Quae quoniam certas possunt obsidere parteis:Hoc facile expletur laticum, frugumque cupido.E x hominis uero facie, pulchroque colore,N il datur in corpus, praeter simulachra fruendumT enuia: quae uento spes raptat saepe misella.V t bibere in somnis sitiens cum quaerit: & humorNon datur: ardorem qui membris stinguere possit:S ed laticum simulachra petit: frustraque laborat:I n medioque sititille flumine potans.S ic in amore uenus simulachris ludit amantes:N ec satiare queunt spectando corpora oràm:N ec manibus quicquam teneris abradere membrisP ossunt, errantes incerti corpore toto.D enique cum membris collatis flore fruuntur.