Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
76v
JPEG-Download
 

IVCR.A etatis: iam dum praesagit gaudia corpus:A tque in eo est uenus, ut muliebria conserat arua:A ffigunt auide corpus: iunguntque saliuasO ris: & inspirant pressantes dentibus ora,N equicquam: quoniam nihil inde abradere possunt:N ec penetrare: & abire in corpus corpore toto:N am facere interdum uelle, & certare uidentur:V equeadeo cupide ueneris compagibus haerent:Membra uoluptatis dum ui labefacta liquescunt.T andem ubi se erupit neruis coniecta cupido:P arua fit ardoris uiolenti pausa parummer:I nde redit rables eadem: & furor ille reuisit:Cum sibi, quod cupiant ipsi contingere, quaerunt:N ec reperire malum id possunt quae machina uinaat:V equeadeo incerti tabescunt uulnere caeco.A dde quod absumunt uires: pereuntque labore.A dde quod alterius sub nutu degitur aetas.L abitur interea res: & uadimonia fiunt:L anguent officia: atque ae grotat fama uacillans:Vnguenta, & pulchra in pedibus sicyonia rident:S cilicet & grandes uiridi cum luae smargdiA uro meduntur: teriturque thalassina uestisA ssidue: & ueneris sudorem exercita potat:E t bene parta patrum fiunt anademata mitrae:I nterdum in pallam, & quatos, & iachia uertunt.E ximia ueste, & uictu, conuiuia, ludi,P ocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur:N equicquam: quoniam medio de fonte leporumS urgit amari aliquid: quod in ipsis floribus angat:Aut cùm conscius ipse animus se forte remordet: