LVCR.Quid potuit nouitatis amore accendere tali?Quidue mali fuerat nobis non esse creatis?A n credo in tenebris uita, ac moerore iacebat:D onec diluxit rerum genitalis origo:N atus enim debet quicunque est, uelle manereI nuita: donec retinebit blanda uoluptas:Qui nunquam uero uitae gustauit amorem:N ec fuit in numero: quid obest non esse creatum?E remplum porro gignundis rebus, & ipsaN otities hominum, diuis unde insita primum?Quid uellent facere ut scirent? animoque uiderent?Quòue modo est inquam uis cognita principiorum?Quidque inter sese permutato ordine possent?S i non ipsa dedit speciem natura creandi?N anque ita multimodis multis primordia rerumE x infinito iam tempore percita plagis,P onderibusque suis consuerunt concita ferri:O imnimodisque coire: atque omnia pertentare:Quaecunque inter se possint congressa creare:V t non sit mirum si in taleis dispositurasD eciderunt quoque: & in taleis uenêre meatus:qualibus haec rerum geritur nunc summa nouando.Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint:Hoc tamen ex ipsis coeli rationibus ausimConfirmare: alijsque ex rebus reddere multis:N equaquam nobis diuinitus esse paratamNaturam rerum: tanta stat praedita culpa.P rincipio, quantum coeli tegit impetus ingens:I nde auidam partem montes, syluaeque ferarumP ossedère: tenent rupes, uastaeque paludes,
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten