Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
83r
JPEG-Download
 

LIB.Et mare, quod late terrarum distinet oras-I nde duas porro propè parteis feruidus ardor,Assiduusque geli casus mortalibus aufert.Quod superest arui, tamen id natura sua uiS entibus obducat: ni uis humana resistat,V itai causa ualido consueta bidentiI n gemere: & terram pressis proscindere aratris.S i non foecundas uertentes uomere glebas,Terraique solum subigentes omus ad ortus:S ponte sua nequeant liquidas existere in auras.E t tamen interdum magno quaesita labore,Cum iam per terras frondent: atque omnia florent:Aut nimijs torret feruoribus aetherius sol:A ut subiti perimunt imbres, gelidaeque pruinae:F labraque uentorum uiolento turbine uexant.P raeterea genus horriferum natura ferarumHumanae genti infestum, terraque mariqueCur alit? atque auget? cur anni tempora morbosApportant? quare mors immatura uagatur:Tum porro puer, ut saeuis proiectus ab undeN auita, nu dus humi iacet, infans, indigus omniVitali auxilio: cum primum in luminis orasNixibus ex aluo matris natura profudit:V agituque locum Iugubri complet: ut aequum est,Cui tantum in uita restet transire malorum.At uariae crescunt pecudes, armenta, feraeque:Nec crepitacillis opus est: nec cuiquam adhibenda estA lmae nutricis blanda, atque infracta loquela:N ec uarias quaerunt uestes pro tempore coeli.D enique non armis opus est, non moenibus altis: