84LIB. VN il opus est uerbis magnus decursus aquarumV ndique declarat: sed primum quicquid aquaiT ollitur: in summaque fit, ut nil humor abundet:Partim quod ualidi uerrentes aequora uentiD iminuunt, radijsque retexens aetherius sol:Partim quod subter per terras diditur omnes:Peroolatur enim uirus: retroque remanatMateries humoris: & ad caput amnibus omnisC onuenit: inde super terras fluit agmine dulci:Qua uia secta semel liquido pede detulit undas.A era nunc igitur dicam: qui corpore totoI nnumerabiliter priuas mutatur in oras-S emper enim quodcunque fluit de rebus: id omneA eris in magnum fertur mare: qui nisi contraCorpora retribuat rebus: recreetque fluentem:O mnia iam resoluta forent, & in aera uersa.H aud igitur cessat gigni de rebus: & in resRecidere assidue: quoniam fluere omnia constat-L argus item liquidi fons luminis, aetherius solI rrigat assidue coelum candore recenti:S uppeditatque nouo confestim lumine lumen-N am primum quicquid fulgoris disperit eiQuocunque accidit. id licet hinc cognoscere posse:Quod simulac primum nubes succedere soliC oepere: & radios inter quasi rumpere lucis:E xtemplo inferior pars horum disperit omnis:T erraque inumbratur, qua nimbi cunque feruntur;V t nosas splendore nouo res semper egere:E t primùm iactum fulgoris quenque perire:N ec ratione alia res posse in sole uideri:
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten