Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
83v
JPEG-Download
 

LVCR.Queis sua tutentur: quando omnibus omnia largeT ellus ipsa parit, naturaque daedala rerum.rincipio quoniam terrai corpus, & humor,A urarumque leues animae, calidique uapores,E quibus haec rerum consistere summa uidetur:Omnia natiuo, ac mortali corpore constant:D ebet eadem omnis mundi natura putari.Quippe etenim quorum parteis, et membra uidemusCorpore natiuo, mortalibus esse figuris:H aec eadem fermè mortalia cernimus esse,E t natiua simul: quapropter maxima mundiCum uideam membra, ac parteis consumpta regigni6 cire licet, coeli quoque idem, terraeque fuisseP rincipiale aliquod tempus: clademque futuram.I llud in his rebus ne corri puisse rearisMemmi: quod terram, atque ignem mortalia sumpsiEsse: neque humorem dubitaui, aurasque perire:Atque eadem gigni: rursusque augescere dixi.P rincipio, pars terrai nonnulla perusta3 olibus assiduis, multa pulsata pedum uiP ulueris exhalat nebulam, nubesque uolantere:Quas ualidi toto dispergunt aere uenti.P ars etiam glebarum ad diluuiem reuocaturI mbribus: & ripas radentia flumina rodunt.P raeterea, pro parte sua quodcunque alit, auget,R edditur: & quoniam dubio procul esse uideturO mniparens: eadem rerum commune sepulchrum:E rgo terra tibi libatur, & aucta recrescit.Quod superest, humore nouo mare flumina, fonteisS emper abundare: & latices manare perenneis: