LIB. Vv IP ropter dissimileis formas, uariasque figuras:Quod non omnia sic poterant coniuncta manere:N ec motus inter sese dare conuenienters.H oc est à terris altum secernere coelum:E t seorsum mare uti secreto humore pateret:S eorsus item puri, secretique aetheris ignes.Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,Propterea quod erant grauia, & perplexa, cibant:I n medioque imas capiebant omnia sedes.Quae quanto magis inter se perplexa coibant:Tam magis expreßêre ea: quae mare, sydera, solem,Lunamque efficerent, & magni moenia mundi.O mnia enim magis haec è leuibus, atque rotundisS eminibus, multoque minoribus sunt elementis,Quàm tellus: ideo per rara foramina terraePartibus erumpens primus se sustulit aetherSignifer: & multos secum leuis abstulit ignes:Non alia longe ratione, ac saepe uidemus,A urea cum primum gemmanteis rore per herbasM atutina rubent radiati lumina solis:E xhalantque lacus nebulam, fluuijque perennes.I psaque ut interdum tellus fumare uidetur:O mnia quae sursum, cum conciliantur in alto:Corpore concreto subtexunt nubila coelum.S ic igitur tum se leuis, ac diffusilis aetherCorpore concreto circundatus undique sepsit:E t late diffusus in omneis undique parteis,O mnia sic auido complexu caetera sepsit.Hunc exordia sunt solis, lunaeque secuta:I nter utrasque globi quorum uertuntur in auris:
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten