Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
89v
JPEG-Download
 

LVCR.Quod maria, ac terras omneis, coelumque rigandoCompleat: & calido per fundat cuncta uapore.N am licet hinc mundi patefactum totius unumL argifluum fontem scatere: atque erumpere lumenEx omni mundo: qua sic elementa uaporaV ndique conueniunt: & sic coniectus eorumConfluit: ex uno capite hic ut profluat ardor.N on ne uides etiam, quàm late paruus aquaiP rata riget fons interdum? campisque redundet?E st etiam quoque, uti non magno solis ab igniAera percipiat calidis feruoribus ardor:o pportunus ita est si forte, & idoneus aer:Vt queat accendi paruis ardoribus ictus.Quod genus interdum segetes, stipulamque uidemus:A aendi ex una scintilla incendia passim.F orsitan & rosea sol alte lampade lucensP ossideat multum caecis feruoribus ignemC ircùm se nullo qui sit fulgore notatus:A estiferum tantum radiorum exaudiat ictum.ec ratio solis simplex, ac recta patescit:Quo pacto aestiuis è partibus, aegocerotisB rumales adeat flexus: atque inde reuertensC anceris ut uertat metas ad solst ex lès:L unaque mensibus id spatium uideatur obire:A nnua sol in quo consumit tempora cursu.Non inquam simplex his rebus reddita causa est.N am fieri uel cumprimis id posse uidetur:D emocriti quod sancta uiri sententia ponit.Quanto quaeque magis sint terram sydera propter:T anto posse minus cum coeli turbine ferri.