Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
96v
JPEG-Download
 

LVCR.Tum genus humanum primum mollescere coepit.I gnis enim curaut, ut algida corpora frigusNon ita iam possent coeli sub tegmine ferre.E t uenus imminuit uires: puerique parentumB landitijs facile ingenium fregere superbum.T une & amicitiam coeperunt iungere habentesF initima inter se: nec laedere: nec uiolare.E t pueros commendarunt, muliebreque seclumV ocibus, & gestu: cum balbe significarent,I inbecillorum esse aequum misererier omnium.N on tamen omnimodis poterat concordia gigni:S ed bona, magnaque pars seruabant foedera casti.Aut genus humanum iam tum foret omne peremptum:N ec potuisset adhuc perducere secla propago.A t uarios linguae sonitus natura subegitMittere: & utilitas expressit nomina rerum.N on alia longe ratione, atque ipsa uideturP rotrahere ad gestum pueros infantia linguae:Cum facit, ut digito, quae sint praesentia, monstrent.S entit enim uim quisque suam, quod possit abuti-C ornua nata prius uitulo quàm frontibus extent:I llis iratus petit, atque infestus inurget.A t catuli pantherarum, scymnique leonumV nguibus, ac pedibus iam tum, morsuque repugnant:V ix iam cum ipsis sunt dentes, unguesque creati.A lituum porro genus alis omne uidemusF idere: & à pennis themulum petere auxiliatum.P roinde putare aliquem tum nomina distribuisseR ebus: & inde homines didicisse uocibula prima:D esipere est. nam cur hic posset cuncta notareVocibus?